Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
i)op. 8. JAK.-), JUL. 241 testis, — dixit, quod triginta quinque vei circa. Interrogatus, de quot annis recordatur ad plus, — dixit, de viginti quinque in talibus, de quibus mentio fit in dicto articulo. Item interrogatus super II. articulo, qui incipit: Item quod idem &c. repetito sibi modo et ordine, in predicto primo articulo contentis, — dixit, vera esse, que in ipso continentur articulo, eo modo scilicet, ut dixit in dicto primo articulo. Interrogatus in causa scientie et de omnibus circumstantiis, ut continetur in interrogatorio, — dixit idem, ut supra. Item interrogatus super III. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. lecto sibi dicto articulo, et repetito sibi dicto modo, — dixit idem per omnia de litteris comitum et universitatum secularium, sicut supra dixit de litteris baronum. De causa scientie et aliis predictis circumstantiis diligenter interrogatus (sic). Item interrogatus super quarto articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo obtentum est &c. lecto sibi dicto articulo et ostensis sibi dictis litteris, de quibus ipse facit articulus mentionem, — dixit idem per omnia, ut supra, et addidit, quod si sigillum, quod est in ipsis, est autenticum, fidem faciunt ipse littere de consuetudine dicti regni Ungarie in eo casu, de quo locuntur, in foro ecclesiastico et seculari; iuxta id, quod multotiens et in multis causis vidit observari et teneri, licet non recordetur, inter quas personas, et in quorum iudicio, vei de loco, vei tempore. Item interrogatus super V. articulo, qui incipit: Item quod pluries et pluries &c., lecto sibi dicto articulo diligenter, — dixit, vera esse, que in ipso articulo continentur. Interrogatus in causa scientie, — dixit, quod vidit et audivit, et ipse testis, ut iudex, aliquando secundum dictam consuetudinem iudicavit et sententiavit inter partes. Interrogatus, in quibus et quorum iudiciis, inter quas personas, et quando, et ubi, et quibus presentibus, — dixit, se non recordari distincte, sed scit pro certo, quod sic observatum est de consuetudine in dicto regno, et cotidie observatur, prout testificatus est. Item interrogatus super ultimo articulo de publica fama, — dixit 1 Venerabilis in Christo páter, dominus fráter Augustinus episcopus Zagrabiensis, remisso sibi iuramento de voluntate procuratorum utriusque partis, testis, interrogatus super primo articulo, qui incipit: In primis &c. — dixit, se nichil scire. Interrogatus etiam super omnibus aliis articulis usque ad septimum articulum, lectis sibi diligenter per ordinem et distincte, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus, si littere prelatorum vei comitum, 1 Reliquum deest. Momim. Vaticana. Scries I. Tom. II.