Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

1)09. 8- JAN.-). JUL. 229 diversis temporibus proeessisse. Et sic non probat hoc esse, quod ob hoc contingit abesse; tum quia tempore, quo facta fűit denegatio, contenta in dictis litteris communitatis, ipse prepositus erat apud monasterium suum, et non in partibus Transsilvanis. Quibus exceptionibus exhibitis et receptis, ac post multa dicta, allegata et disputata per advocatos utriusque partis super omnibus et singulis de­pendentibus ab exceptione predicta, dictus dominus auditor assignavit ipsis predictis procuratoribus substitutis terminum peremptorie ad comparendum coram eo, ad audiendum interlocutoriam per eum faciendam super proba­tionibus et reprobationibus memoratis, ad diem Lune proxime futurum in vesperis, ultimum mensis presentis. (Pro decanis.) Die Sabbati, XXVIII. dicti mensis Junii, predicte indictionis, existen­tibus in iudicio coram dicto domino auditore predictis procuratoribus utri­usque partis, dictus Vagnolus dicebat, se adhuc aliquos testes habere, per quos intendebat melius probare intentionem suam super articulis suis predictis, videlicet venerabiles in Christo patres, Zagrabiensem, Vaciensem, Quinqueeclesiensem et Chenadiensem episcopos; 1 petens eos et quemlibet eorum recipi et examinari diligenter super articulis memoratis. Et dum verba essent in iudicio inter procuratores eosdem, de iuramentis remittendis eisdem episcopis vei non, de citandis eis ad curiam personaliter vei non, de voluntate tandem procuratorum ipsorum dictus dominus auditor michi, Angelo notario dicte cause, commisit, ut ego ipse ad episcopos ipsos semotim accedam, et remisso dumtaxat iuramento dicto Zagrabiensi epi­scopo, ab aliis predictis iuramentum recipiam, super ipsis articulis dicere veritatem, remotis odio, amore, prece, pretio et timore; ac ipsos et quemlibet ipsorum diligenter examinem super ipsis, iuxta interrogatorium, exhibitum per magistrum Philippum predictum. Protestante dicto magistro Philippo, omnes suas exceptiones sibi, nomine quo supra, salvas fore, tam contra testes, quam contra dicta eorum; salvas etiam sibi fore protesta­tiones et exceptiones iam expressas et in posterum exprimendas. (Productio testium pro decanis.) Ad cuius mandati executionem ego nótárius predictus intendens, adivi predictos dominos, Quinqueeclesiensem, Vaciensem et Chenadiensem epi­1 Augustinus Zagrabiensis, Haab Vaciensis, Petrus Quinqueecclesiensis, Benedictus Csanadien­sis eccl. episcopi.

Next

/
Thumbnails
Contents