Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
I)Oy. 8. JAN--). JUL 223 usque ad cras in vesperis, ad recipiendum copiam dietorum articulorum, si voluerit, et ad faciendum interrogatorium, secundum quod interrogari debeant testes super articulis memoratis. (Pro utraque parte.) Die Jovis, XVIIII. mensis funii, predicte indictionis, comparentibus dictis procuratoribus utriusque partis in iudicio coram dicto domino auditore, pro parte dicti Vagnoli, nomine quo supra, dictum est, exceptionem propositam per dictum magistrum Philippum, super qua testes recepti sunt et examinati, ut superius continetur, non esse probatam; et ex adverso contrarium, scilicet ipsam exceptionem sufficienter esse probatam. Et sic petebat dictus magister Philippus pronunciari, ipsam exceptionem legitime fore probatam, et procedi deinde super negotio, ut postulat ordo iuris. Quibus et aliis super ipsis dictis hinc inde, dictus dominus auditor assignavit terminum utrisque predictis procuratoribus, ad comparendum cum advocatis ipsorum et disputandum et allegandum super ipsis probationibus, et alias ad procedendum, ut de iure fuerit, ad diem Sabati proxime futurum post nonas. Die Sabati, XXI. mensis Junii, predicte indictionis, Zuccha serviens et nuncius iuratus dicte curie remiit, se citasse heri de mandato dicti domini auditoris, ad petitionem dicti Vagnoli procuratoris, dictum magistrum Philippum procuratorem alterius partis, quod hodie post missam et ante tertiam compareret coram dicto domino auditore, ad videndum iuramenta testium, producendorum per dictum Vagnolum in causa predicta. Alioquin reciperentur in absentia sua. Eodem die post missam et ante tertiam, in sala dicte curie, Vagnolus procurator predictus produxit coram dicto domino auditore infrascriptos testes, coram eo presentes, petens ex ofíicio suo, ipsos testes cogi ad iurandum, et testimonium perhibendum super articulis supradictis, quorum nomina sunt hec: (Testes pro decanis.) Fráter Benedictus de Insula et 1 ^ „ „ . de ordine Predicatorum rrater Stephanus ] Johannes canonicus Albensis Transsilvanensis Petrus custos Colocensis Johannes prepositus Colocensis et Johannes cantor Budensis.