Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

1)09. JAN-). JUL. 2os et allegatis hinc inde per advocatos et procuratores utriusque partis, scilicet super impedimento predicto, dictus dominus auditor assignavit terminum utriusque partis procuratoribus memoratis ad diem Sabati proxime futurum, ad audiendam inter]ocutoriam super predictis, et alias ad procedendum in dicta causa, ut de iure fuerit. Tenor vero dictarum litterarum talis est: (Littere pro clericis.) Nos Gobolinus, Nicolaus, comites sedis Cybiniensis, atque universitas eiusdem, harum serie litterarum recognoscimus, quibus expedit, universis, in animas nostras protestantes, quod pro capitulis, videlicet de Sebus, de Kozd, de Kyzd, de Spring, de maiori Kukullu, de minori Kukullu, et de Crizd, litteras provincialium per dominum Reinherum plebanum de Superiori Apoldia, necnon dominum Nicolaum plebanum de Lanchenrukindorf 1 trans­misimus illustri principi domino Ladislavo woyvade Transilvano, cum summo studio exhortantes, quatenus eisdem, causa iustitie et nostrorum obsequiorum, transitum concederet per sui iudicii districtum, quia citati starent responsuri coram venerabili domino legato fratre Gentili, ad in­stantiam dominorum canonicorum ecclesie Albensis Transsilvanensis; quod precibus nostris finaliter denegavit, nisi forsitan cessarent predicta capitula de appellatione, quam ad curiam Romanam fecerunt laboribus gravibus et expensis, a festő beati Jacobi usque presens tempus. Ceterum super huius­modi timore predicti sacerdotes malentes se ponere ad fortunam, dominum Bertoldum decanum de Zebus, plebanum de Kelneke, et dominum Ulricum plebanum de Sancta Katherina, procuratores supradictorum capitulorum constituerunt, ad obediendum domino legato. Qiio percepto et audito, no­stre discretioni nobis visum est, quod idem procuratores in terra perma­nerent, ne forte per captivitatem eorum, quam in ipsis dominus woyvada facere posset, robur firmum amicitie et pacis inter dominum woyvadam et provinciám rumperetur. Quapropter precepimus eisdem, quatenus ex­cusatorem fratrem H. 2 ordinis Predicatorum pro se excusandis ad dominum legatum transmittere non tardarent. Dátum anno Domini MCCCVIII. IIII. nonas DecembrisJ (Prorogatio dicti termini.) Die Sabati, VII. dicti mensis Maii, eiusdem indictionis, dominus Philippus auditor predictus de predictorum utriusque partis voluntate pro­1 Fors. Lamkerék, germ. Langendorf, Lamkrem, in comit. Szebeniensi. 2 Henricum. 3 2. Decembris.

Next

/
Thumbnails
Contents