Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
DE SECUNDILIANO qui familiaribus accensetur, utut ne scribendi quidem sit peritus, JUCHA DE COLLEPERGULO ostiarius et nuncius; GRATIOLUS DE LucAnuncius et cursor; BOLOGNINUS, PEROCTUS et Germanus ille MARTINUS DE ALEMANNIA, cursores; agmen vero claudit Italus ZUCCHA qui «iurati nuncii curiae domini legati» magnifico ornatum titulo sese exhibet. 1 * * * Jam quod legationis res forenses attinet, causae pertractabantur diversissimae, quarum monumenta in tabulariis Vaticanis conservantur. Gentilis curam summám in religiosis ordinibus corrigendis iuvandisque collocavit. Primus, qui ei occurebat, ordo fűit eremitarum S. Pauli, regulis S. i Hinc iam cogitatione fingere licebit quanto splendore, copia et frequentia Gentilis Curia redundaverit, quantique integro triennio constiterit, tot dominis famulisque de victu ceterisque vitae necessariis prospicere ? Sane gratiam Gentilis apud populum, nimium quantum imminuit, quin etiam auctoritati eius in agendo oflecit, vectigalium eurias suae sustentandae necessarioram, sive uti carptim vocabatur * procurationis» exactio. Ingentes hae expensae, maximam partém, clero Hungáriái, temporibus his iniquissimis alioquin ad angustiores fructus redacto, incumbebant expungendse. Clemens P. V. Gentili legato a latere creato potestatem fecit, ut ad procurationem sibi obvenientem, ditionis suae sacerdotibus universis, ab archiepiscopis usque ad infimam monachorum familiam fundis donatam, tributa imponeret non obstantibus quibuscumque, illorum prerogativis; impositaque dein poenis etiam ecclesiasticis iirogatis exequeretur. (V. Mon. Vat. Hung. II. 6.) Summám exigendi vectigalis, ipsa legationis Curia universam constituit; quam dein per singulas dioeceses, maioraque sacerdotum et monachorum collegia, provinciarum Hungáriáé tunc geminarum, Strigoniensis videlicet ac Colocensis metropolitae dispertiebantur; iidem ipsi exactores quoque expediebant, qui per dioeceses, episcopis periculum praestantibus, et indicerent vectigalia, et etiam exercerent. Quantum vectigalium summa expleverit? haud quidem liquet, ast constat sat gravem fuisse. Abunde hoc colligitur ex intercessione a Benedicto episcopo Transylvaniae facta, quam ille binis pláne locis, videlicet in monasteriis («conventibus») et B. V. M. de Colosmonostor et Budae ad thermas, tabulis inserendam curavit (V. Mon. V. H. II. 391.) Reditus nimirum episcopi Transylvaniae 1500. florenis aureis sestimabantur (Theiner Mon. Hung. I. n. 896);'- ast ratione horum, episcopo et curiae eius, nomine procurationis 450—500 argenti probatissimi marcse aeris Budensis imponebantur; quas quidem summa, si marcam quatuor florenis argenti probi computes, 1800—2000 florenos exaequat. Et re ipsa Benedictus apud Gentilem marcis 953 obaeratus haesit, ast non ipse unus, verum etiam archiepiscopus Strigonien. 603 et média marcis, Vesprimien. vero episcopus 124, et Quinque-Ecclesiensis 30. marcis debitores remansere. Hsec exemplo sunto, antistites procurationi solvendae minimé fuisse. Quibus commodum erat, vectigalia procurationis, ipsi camene legationis infundebant; a reliquis mensarii Gentilis eadem corrogabant. Mensas hujusmodi legationis publicas tres novimus; unam Francisci Lapi Rochetti, socii Spinorum Florentinorum, alteram Ottonis Eslareni Viennensis, tertiam demum Hambocti civis Posoniensis; quibus operae suae pretium, summarum exactarum obvenere centesimae. Vei solius Hambocti centesimae decimae, 95 marcis probatis, i. e. 380 florenis aureis exsequebantur; quibus in rationem ductis, procuratio ab ipso exacta 3800 florenis aureis est computanda, certe summa aeris, illis temporibus quam quas maxima! (Mon. V. H. II. 421.) Ex residuis legati vectigalibus anno 1317—1320 Rufinus Cibiniensis, archidiaconus olim Tolnensis, postea decimator pontificius, ad 1059 florenos aureos exegit, sibimet quaestui diurno 581 florenos ac trientem supputando. Procurationem hanc non solum Hungáriáé, verum etiam Poloniae et aliarum legationi obnoxiarum provinciarum ecclesiae pensitabant, quamque Gentilis summo rigore exequebatur. Idem legationis suae rationes, accepti dein expensique codices instruebat accuratissimos, quos Vaticana tabularia nobis reliquerunt. Dolendum tamen rationum harum indices humiditate adeo esse corruptos, ut eorum pars maxima deleretur. Fragmenta haec haud spernenda Appendici operis huius subnectimus.