Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Quamquam ipse ex eorum numero quinque cardinalium fuerit, qui suffragiis suis in eligendo Clemente P. V. contrariam partém tenerent; 1 ob eximiam tamen eius in gravissimis causis industriam, 2 tantopere sedi apostolicae probatus est: ut ab eadem ordinandis rebus Hungáriáé legátus deputaretur. Adeoque pontifex exaratis Pictavi 1307. die 8. Aug. litteris, eum summa potestate donatum mittit legatum a latere in Hungáriám, magistratusque eius ambitum ad Poloniam, Dalmatiam, Croatiam, Ramam, Serbiam, Lodomeriam, Galiciam, Cumaniam et provincias hisce finitimas usque extendit.3 Interea, dum bullae litteneque commendatitiae instruerentur, GENTILIS splendida se circumdat aulicorum corona, viris rerum agendarum peritis latus cingit, cum ipsa denique curia regia Siciliae negotiorum quorumdam init consortium. Constat enim regem Carolum II. procuratorem suum (1308. die 27. Januarii) ad GENTILEM legasse, huncque deinde vice sua Neapoli regem invisisse; unde mox duas conscendens triremes in Hun­gáriám traiecit; exeunte Maio Spaletum appulit summaque gratulatione exceptus est. 4 Quid iam consilii sibi capiendum esset, minimé quidem anceps haesit; leges nimirum moresque cleri pristino restituendos esse splendori; proce­rum summos, qua blandis artibus, qua tranquilla rigoris cuiusdam potestate sibi conciliandos, vei saltem demulcendos, ne institutis eius officiant. Et re ipsa vera geminum hocce consilium, GENTILIS toto triennio, quo rebus nostris interfuit, pne oculis habuisse semper visus est. Vix enim Spaletum appulsus, a restaurando clero sumpsit initium. Animum praeprimis ad familias Deo sacras — ut par est — convertebat. Jam primis igitur, quibus Spaleti haesit diebus Gasparem de Montefia, canonicum Cumaeum, una curiae suae assessorem (auditorem vulgo vocant) iubet viam Spaleto Jadram usque praecipiendo, obvia claustra lustrare, ut ipse dein superveniens, in antecessum erudiatur, quid facto in iisdem cor­rigendis opus esset? Quod si iam morum ac disciplinae capita, claustris ordinandis ad­1 Car. Wenck «Clemens V. u. Heinrich VII. Die Anfánge des französischen Papstthums». (Halle 1882. p. 167.) 2 Contra lascivos Fraticellos, qua hsereticae pravitatis inquisitor a Bonifacio P. VIII. missus égit. Clemens V. autem curam ei quarumdam causarum in Sicilia demandat. Cf. Eggs. 1. c. pp. 260 et 263. 3 Mon. V. H. II. i—10. 4 Regesti Angiovini vol. 171. fol. 8, 25, 26, 28. in apographo Dr. Fraknói. Mon. Andeg. I. n. 230. — Mon. Vat. H. II. 10—14. Item Neapolim faciens, Bononiíe 1307. d. 17. Dec. a senatu populo­que magnis plausibus excipiebatur. Cf. Eggs. 1. c. 259.

Next

/
Thumbnails
Contents