Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

causam Andegavensium promovendam, haud parvi momenti effectus sortita est. Initio siquidem, praeter electum Strigoniensem ex antistitibus Hungáriáé unum videmus episcopum Nitriensem, qui se partibus pontificis, seu quod rectius sonat, Andegavensium adiunxerit. Mox tamen e litteris Bonifacii P. VIII. die 30. Maii 1303. datis liquet, Colocensem neo-creatum, Ve­sprimiensem, Zagrabiensem et Jauriensem antistites, Archidiaconum denique Transylvaniensem Romám coníluxisse ad negotia quaedam Hungáriáé pertractanda. Quaenam vero hae causae fuerint, facile ex eo coniicimus, quod eorum nonnulli Neapoli quoque versati sint. 1 Plenam proinde fidem rae­reri videntur Archiepiscopi Strigoniensis et Colocensis asserentes: coetum antistitum Hungáriáé omnem, collatis prius cum procerum nobiliumque frequentia consiliis, Carolum universis suffragiis regem salutasse Hungáriáé. Quod quidem haud sine cardinalis legatique pontificii auspiciis contigisse, pronum sane est coliigere! Bonifacius P. VIII. igitur tempus opportunum adesse ratus, quo Mariae reginae nepotisque eius Caroli Roberti ius potiundi Hungáriáé solii, palam profiteretur: id solemni in senatu praestitit, monens unumquemque, ut Carolum-Robertum regem Hungáriáé amplecterentur; vetuit vicissim nequis Venceslaum regem Hungarorum suspiceret; soluto etiam sacramenti vinculo, quo se Bohemo isti auctorassent. 2 Nova praeterea haec partium conformatio effecit, ut Venceslaus páter electi regis, hunc ex Hungaria domum suam abduxerit. Eadem mutata rerum facies ansam et illi ridendae sane cladi prae­buerat, in qua Bavarus ille, ab exili quadam factione ad regnum invita­tus Ottó, iocularis velut reguli partes ágens, brevissima scena explosus est. Neque tamen statim ideo tranquillitas regno reddita, nec Caroli Ro­berti pacatum impérium in tuto collocatum. Inventos esse — ait ipse — passim seditiosos atque perfidos, qui eum exauctorare contenderent; nec sat sibi virium suppetiisse, qui eosdem aequo Marté aggrederetur. Itaque antistitibus proceribusque suadentibus charissimum sibi avunculum Albertum Romanorum regem invocavit, qui auctoritate sua tempestatem tantisper sedavit quidem, ast haud penitus dissipavit. Rex enim fatetur se anxio corde, continuo futura praestolari, quum innumera ipsis regni velut vi­sceribus inhaerentia mala, Deoque permittente iamiam inveterata suspiciat. 1 Theiner loc. c. I. 631, 635. Cf. Monum. dipl. Andeg. I. 216. 2 Theiner 1. c. I. n. 635.

Next

/
Thumbnails
Contents