Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

cipuus regis fautor, diem supremum obierit atque successor eius designatus Gregorius, Andegavensium partes sit amplexus. Asseclae regis, ordines regni ab eodem Pestinum 5. Aug. 1298. convocati: ecclesiastici et nobiles, Hungaricae, Saxonicae Cumanaeque na­tionis (exclusis proceribus) alta voce conquerebantur, se ob domini regis inertiam privilegiis suis sacramento coronationis confirmatis, per impo­tentem procerum fastum tam misere spoliatos esse: ut una cum aris nobi­liumque sedibus universum populum ad incitas redigi necesse sit. Leges rogatae quidem saluberrimae; sed quid referret? quum rex bonis suis fructibusque orbatus, easdem exequi haud valuerit? poenae item ecclesia­sticae iisdem legibus sanciendis inflictae, effectu caruerint omni; antistites enim interdictionis ius fiisque tueri minimé poterant. Partes interea Andegavensium, quorum agmen praeter Gregorium electum Archiepiscopum Strigoniensem, Paulus inprimis Dalmatiae prorex (banum dicimus) e comitibus Brebiriensibus, — Ugrinus dein Újlaki e transdravana Csákiorum progenie procerum sane opulentissimus duxere — paulo ante iam (m. Aug. 1300) Carolum Robertum, filium Martelli­Caroli decennem Neapoli Spoletum accersunt, qui dein Zagrabiam usque gradum promovit. Mox, accepto mortis Andreae III. nuncio, ab asseclis Strigonium delatus, ibidem in aede principe a Gregorio tum iam designa­tione pontificia in metropoleos moderatorem electo, chrismate sacro deli­butus est ac corona etiam qualicumque redimitus. 1 Haec ab Andegavensibus audacter coepta, alteram quoque partém ad fortius celeriusque agendum incitarunt. Huius autem antesignani, antistitum erant amplissimi, duce Archiepiscopo Colocensi; huic dedere nomina uni­versi nobilium minorum ordines, clero alioquin addictissimi; quidam deni­que ex optimatibus. Hi igitur quamprimum Venceslaum, regis Bohemiae filium regem salutarunt; eumque, — Carolo Roberto patronoque eius Archiepiscopo ex arce Strigoniensi ad australes usque regni fines fugatis — in Hungáriám delatum Albae-Regiae a Colocensium antistite, insignibus regiis exornari iusserunt. Romanae ecclesiae interea solium, quod ab ineunte Aprili 1292 ad Julium 1294 vacans, exinde ad anni usque exitum pius lile anachoreta Coelestinus P. V. homo mitissimi sane ingenii tenuit, ineunte anno 1295 Bonifacius P. VIII. vir fortissimus conscenderat. Hic nimirum supremi 1 Knauz. Monum. Eccl. Strigon. II. p. 444.

Next

/
Thumbnails
Contents