Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. Pontífex Maximus, in audientia 25. Maji anni 1884. duo volumina huius operis, Eidem devotissime oblata, acceptando, oflferentes hoc sermone affatus est: Dilecti Filii. Tabularium Vaticanum sponte et libenter eruditorum virorum industrias pátere iussimus, ut veterum pervestigatio monumentorum disciplinis historicis maius lumen afferret. Volumus enim et debemus quantum possumus (qua2 est Apostolicae Sedis híereditaria laus) bene mereri de studiis optimis, et artes omnes, quas ad incrementa humanitatis pertinent, singulari cura patrocinioque tueri. Praterea nihil est, quod Ecclesiae aut Pontificibus Maximis ab inquisitione veri metuamus; quin immo non exiguam utilitatis spem in ea ipsa inquisitione positam certo scimus. Etenim monu­menta rerum gestarum explorate cognita multum valere possunt ad illustranda Ecclesiae Romanique Pontificatus benefacta, emendatis confutatisque pluribus, quas hominum aut incuria fudit aut invidia peperit, opinionibus.

Next

/
Thumbnails
Contents