Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
6 I28l 1286. Imprimis deposuit idem magister Gerardus apud Jacobum Alfani et eius socios mercatores de Florentia in auro extimato ad argentum et in argento Ü M. III C. XXXII. marchas, I. unciám et II. scotos argenti fusi in diversis ponderibus. Item apud eosdem deposuit M. VII C. LXIII. marchas argenti nigri. Summa summarum depositorum factorum apud mercatores predictos in argento fiiso et nigro ascendit ad IV M. LXXXXV. marchas, I. unciám et II. scotos. Summa summarum omnium expensarum et eorum, que habuit magister Gerardus apud se, ac depositorum factorum in Polonia et apud mercatores predictos ascendit ad V M. D. LVI. marchas, I. unciám et II. scotos, de quibus sunt II M. V c. LVIII. marche et II. scoti argenti fusi et II M. IX C. XCVIII. marche et I. uncia argenti nigri. Unde deductis expensis et depositis supradictis, videntur restare de argento nigro VII C. VI. marche IIII. uncie et I. scotus et dimidius. De quibus idem magister Gerardus reddit VI C. LV. marchas et V. uncias per cambium argenti fusi, de quo tantum plus deposuit, quam receperit, quod ad rationem unius marche et dimidie argenti nigri, pro una de fuso eas absorbet. Quibus VI C. LV. marchis deductis adhuc restant L. marche, VII. uncie et dimidia argenti nigri, quas reddit in CL marchas argenti fusi, de quo fűit computata I. marcha, de fuso pro duabus et dimidia de nigro propter vilitatem argenti, ut testificatur capitulum Strigoniense, quod ita audiverunt a collectore Posgnaniensi, secundum quam rationem (?) videtur, quod ipse magister Gerardus deberet rehabere LII. marchas, VII. uncias et I. scotum et dimidium, sed quia nescit, quare debeant superare, eas repetere non intendit. RATIO DECIME COLLECTE IN SCLAVON1A. Imprimis recepit idem magister Gerardus de decimis collectis in Sclavonia de toto predicto tempore IIII M. VII C. XXXV. libras, X. solidos et X. denarios Venetorum parvorum. De quibus CLXX. libre debent computari ad grossos pro eo, quod in recepta reperitur, quod recepit XVII. marchas argenti, computatis XXVI. Venetis parvis pro quolibet grosso et pro qualibet marcha X. libris Venetorum parvorum ad grossos.