Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
sifo auri, quod aurum extimatum fűit per dictum magistrum Gerardum XXII. marchis argenti dicte contrate, que computate sunt supra in recepta. Item deposuit in eodem monasterio I. marcham auri de Paliola ad pondus Cracoviense. De predictis autem depositis habentur littere depositariorum sub sigillis eorum. i Summa depositorum in Ungaria preter unam marcham auri positam supra proximo ascendit ad LXXIII. marchas et VI. uncias argenti. Item deposuit idem magister Gerardus apud mercatores de societate Jacobini Alfani de Florentia II M. LXXXI. marchas et III. pondéra et dimidium argenti. posito apparent instrumenta. Summa summarum omnium expensarum collectorum magistri Gerardi et depositorum ascendit ad II M. VIIII C. XXVIII. marchas IIII. uncias et V. pondéra preter predictos duos florenos et III. marchas auri Transilvani et VIIII. Venetos. Item videtur, quod apud mercatores eosdem sint deposite III. marche auri Transilvani, quod aurum dicatur in tertio instrumento, quod computatur in quadam quantitate marcharum argenti in eodem instrumento contenta, deposita apud mercatores, per quod dicunt, quod dicte tres marche supersunt, tamen facta ratione de argento recepto deposito et expenso, videtur, quod dicte tres marche auri supersint, ad quod restituendum mercatores teneri videntur. Unde facta ratione de receptis, expensis et depositis, adequantur recepta cum depositis et expensis, exceptis tribus marcis auri Transilvani, que supersunt in depositis, ut in precedenti articulo enarratur. RATIO DECIMARUM COLLECTARUM IN POLONIA. Item de decimis collectis in Polonia recepit idem magister Gerardus in bono argento fuso et examinato M. II C. XLVI. marchas et VI. uncias argenti fusi et I. scotum ad diversa pondéra Polonie.