Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

478 H73—Ulh Mortuus est et successor solvit Petro Stephani pro mediis fru­ctibus XXVIII. florenos. De canonicatu et prebenda ecclesie Agriensis, vacaturis per promo­tionem Nicolai Ladislai ad preposituram ecclesie Sancti Petri de Pozega, Quinqueecclesiensis diocesis, et renunciabit huic, quam habét super cano­nicatu et prebenda ecclesie Beate Alberegalis dicte (sic) Vesprimiensis diocesis, in palatio apostolico. Et fűit provisum Thome Andree clerico Vesprimiensis diocesis VIII. idus Februarii. Non obtinuit, sed subscriptus. Collatio et provisio facte autoritate apostolica Nicolao Pauli de Fogach clerico Agriensis diocesis de canonicatu et prebenda ecclesie Agri­ensis, tunc certo modo vacantibus, licet tempore impetrationis dicere, se expectare ad collationem prepositi et capituli ecclesie Sancti Martini Pozo­niensis, Strigoniensis diocesis, in forma communi, et tamen extunc per­cepit, quod procuratores sui, vigore huiusmodi expectationis, prebendam dicte ecclesie Sancti Martini, eius nomine, ante impetrationem predictam acceptam et possessionem ipsius receperant, fuerunt confirmate vei pro­visum de novo; quam prebendam Sancti Martini dimittet, VIII. kalendas Maii. Non obtinuit, ex causa suprascripta. Anno VII. domini Urbani. 1 De canonicatu et prebenda ecclesie Agriensis, vacantibus ex eo, quod Nicolaus Ladislai preposituram ecclesie de Pozega, Quinqueecclesiensis dio­cesis, est pracifice assecutus, aut alias quovis modo, fűit provisum Petro Johannis de Patac presbitero Strigoniensis diocesis VIII. idus Februarii. Composuit cum domino Arnaldo ad XXVII. florenos, et solvit eidem XIIII. florenos, et docuit per litteras. Et Petro solvit residuos XIII. florenos. Anno VIII. domini Urbani. 2 Item provisum fűit Johanni nato nobilis Nicolai filii Gregorii comi­tis de Heuues de canonicatu, sub expectatione prebende, dignitatis, per­sonatus &c. ecclesie Agriensis, III. idus Decembris. Non obtinuit, quia antequam litteras haberet, ordinarius contulit sibi unam prebendam. 1 28. Octobris a. 1368—27. Octuoris a. 1369. 2 28. Octobris a. 1369.—27. Octobris a. 1370.

Next

/
Thumbnails
Contents