Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
-itfh 453 (Fol. i50|a.) Item computat deberi idem collector in regno Ungarie de restis beneficiorum, ibidem per sedem apostolicam collatorum, de quibus iam est firmatum, quia non sunt taxata, civitatum et diocesium infrascriptarum, Strigoniensis, Transilvanensis. Vesprimiensis, Agriensis, Seremiensis, ut in libris apparet, VIII C. XXXIX. florenos et médium. Item est sciendum, quod in predicto regno sunt multe alie reste beneficiorum, ut in libro apparet, que non possunt dari, ut supra, quia sunt incerte, cum adhuc pro mediis fructibus non sit firmatum, et quia multum sunt inutiles. Item computat deberi in regno Ungarie per dominum cardinalem Guillelmum pro censu unius uncie auri, quam debet dare singulis annis ecclesie Romane pro ecclesia Sancti Regis Stephani prope Strigonium, quam non solvit XXII. annis, II. marchas, VI. uncias auri. Item computat deberi per ipsum dominum cardinalem medios fructus beneficiorum infrascriptorum. Primo hospitalis Sancti Regis Stephani. Item prepositure Strigoniensis. Item prepositure Quinqueecclesiensis. Item pro annata, quam debuit episcopus Semdiensis (?), cui idem cardinalis successit. Item pro prepositura Tituliensi. Item pro archidiaconatu de Corontal, 1 que omnia beneficia possunt ascendere circa II M. florenos. 1 Torontál. £ W