Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
rum positiones generaliores, seu non singulorum beneficiorum sed dioecesium. Episcopi videntur decimas a suis clericis ipsi recepisse atque summám e tota dioecesi perceptam una positione consignatam tradidisse Papae collectori suis rationum libris inserendam. Pars altéra 1 ágens de proventibus beneficiorum reservatorum maioris est molis, et ad particularia quoque se porrigit; propterea sive multa locorum et personarum adducta nomina consideremus, sive data temporum accurate et fideliter posteritati tradita, dici debet ecclesiarum nostrarum históriáé, cuius est nomina beneficiatorum diversi temporis e monumentis eruere, fons primarius modo prima vice in lucem editus. * * * Praesens volumen continet decimarum modo enarratarum, collectionum et taxarum rationes et elenchos. Horum omnium enumeratio, atque nuda recensio millenorum nominum, locorum et personarum, porro summarum diversi valoris et generis nummis solutarum, quamvis taedium afferre videatur; tamen respectu topographiae, historiographiae et numismaticae saeculi XIII. et praeprimis XIV. dicenda est instrumentum aestimatione dignissimum. Textus hoc sub respectu illustrationem, atque nominum locorum explicationem maiori et faciliori elenchorum usui inservientes vide, sis, in secunda parte huius voluminis. 1 V. infra p. 464—520.