Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
408 OV—W7Waradiensem Cenadiensem Bosnensem Sirimiensem. 1 [BENEFICIA VACANTIA IN REGNO HUNGÁRIA.] In provincia Strigoniensi et Colosensi sunt vacantia benefficia, que secuntur, que in Curia vacabant, antequam in Ungariam veniremus, et ita scribo, sicut erat in libro. De canonicatu et prebenda ecclesie Strigoniensis diocesis, vacante per consecrationem episcopi Agriensis, provisum Andree Demetrii IIII. nonas Novembris. De prepositura Pastuensis (sic), Strigoniensis diocesis, vacante per consecrationem episcopi Agriensis, provisum Jacobo .... Sancti Laurentii de An (sic) Collosensis dyocesis III. idus Januarii. De prepositura ecclesie Jauriensis, si vacaverit per asecutionem plebis de Ferotogina, Lucanensis dyocesis, fűit provisum Brixio Johannis de Zala canonico Jauriensi IIII. idus Januarii. Committitur episcopo Agriensi, quod possit conferre magistratum capellarum de Bitis capellarum de Tordoskeddi, de Scandinio, de Salia, de Watha, Strigoniensis dyocesis, vacantibus et devolutis auctoritate Lateranensis concilii, nonas Januarii. Conceditur episcopo Agriensi, quod possit conferre personis idoneis personatus, qui capelle seu quarte nuncupantur, vacantibus per ipsius consecrationem in diocesi Strigoniensi, III. calendas Desembris. (Fol. 44 a.) ISTA SUNT NOMINA CANONICONUM, QUI SOLVERUNT DESIMAS SEXANNALES, PROPTER SUAS SIMPLICES CANONIAS RATIONE PRIMI ANNI EIS IMPOSITAS, IN ECCLESIA VACIENSI. 2 Nicolaus custos solvit, iuratus de credulitate non debere III. fertones et tres grossos. Blasius canonicus dicti loci tantundem. Paulus archidiaconus tantundem et extimavit suum archidiaconatum ad XVI. marcas, quas non solvit. Vincentius canonicus tantundem. Lector eiusdem ecclesie totidem, et extimavit suum lectoratum ad duas marcas et XII. grossos, non solvit. Nicolaus prepositus tantundem, solvit ratione prepositure fertonem. Johannes archidiaconus de Sonoc tantundem. Petrus Philipi totidem. 1 Conf. pag. 14. 2 V. decimae e dioecesi Vaciensi provenientes supra pag. 254 et 259.