Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

Fol. 44 b—58 b. Decimae dicecesis Strigoniensis. Fol. 59 a—78 a vacant. Fol. 78 b—79 b. Continuatio decimarum dicecesis Strigoniensis. Fol. 80 —88 vacant. Fol. 89 —96. Finis decimarum dicecesis Strigoniensis. Parvus iste fasciculus nobis conservatus plurimi est faciendus. Ex illo enim non tantum ea, quae in elenchi fol. 69—80 valde violatis desunt, aut quorum fragmenta tantum reperiuntur, complere possumus, sed etiam errores, omissiones in magnó decimarum elencho occurrentes indicare. Certum est decimas a RAYMUNDO collectas esse ex ipsius consignatione nobis fortuito casu conservata transscriptas in elenchum seu ex fasciculo modo recensito. Satis fuerit vei obiter inspexisse elenchum decimarum archidicecesis Strigoniensis, a nobis, adnotata amborum manuscriptorum discrepantia, publicatum, ut appareat, ubi scriptor elenchi errorem com­miserit in transcriptione locorum nominum, quorum maxima pars ignota erat viro alieni labii, elenchum transscribentis. Is caeterum unice sollici­tus erat, ut quantitas collectae pecuniae rite consignaretur, non vero loco­rum nomina; quo factum est, ut íidelem locorum transscriptionem negle­xerit. Ideo e. gr. ubi debuit scribere Belus ibi scripsit Delna, ubi Prins­dorfi ibi Puster, ubi Gualanta ibi Salanta, ubi tíitsa ibi Puta, ubi Trinsinio ibi Stionihino, ubi Dubova ibi Duledi, ubi Reychan, ibi Bexim, ubi Naswoti ibi Vaskan etc. Etiam circa nomina personarum admisit satis multos errores, e. gr. loco Simeon scripsit Syuerius, loco Fi tus scripsit Lucas, loco Pasca scripsit Idosca, loco S. Miguelis scripsit Sancti Mathei, loco Tatamerius scripsit Cotardus, loco Guillelmus scripsit Gu­raldus, loco Ricardus scripsit Rudolphus, loco Jacobus scripsit Nicolaus etc. Immutata sunt recta locorum nomina iam in manuseripto RAYMUNDI, cuius consignatio confecta est iuxta rationes subeolleetorum a se consti­tutorum; hi quidem linguae regni gnari ad mormam antiquae orthogra­phiae fors rite nomina locorum seripserunt, ast RAYMUNDUS linguae ignarus iam ea corrupta in suum elenchum transseripsit, a tertio ammanuensi iterum corrumpenda. Ex iterata deseriptione nominum locorum, a viris linguae nostrae usum non habentibus facta, orta est eorum forma corrupta, et pristinam formám restituere volentibus summa diffícultas. Saepe ratio corruptionis nominum petenda est ex permutatione characterum similium, e. gr. quando seriba f permutat cum /, seribens Nirpaíi loco Nirpali; initiales B cum R, e. gr. seribens Buhd loco Ruhd; initiales G cum S,

Next

/
Thumbnails
Contents