Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

ipsius confusione; quia consignatio decimarum Vesprimiensium per JACOBUM BERENGARII facta incipit cum solutione decimarum secundi anni, et desinit cum solutione decimarum quarti anni; 1 de duobus postremis annis nihil nobis constat. De decimis duarum dioecesium: Nitriensis et praeprimis Jaurinensis vix aliquid scimus; in rationibus RAYMUNDI de prioré positiones paucas, de posteriore vix unam vei alteram invenimus; et etiam istae ab Episcopo vei a singulis canonicis solutas summás exhibent. Elenchus decimarum collectarum in territorio istarum duarum dioecesium omnino periit; post mortem vero RAYMUNDI huius collega collectionem ibidem non continuavit. Plenior, quamvis non omnino completus pervenit ad nos elenchus decimarum ex illis dicecesibus, in quibus ab initio JACOBUS BERENGARII col­lectionis curam gessit. Plenissima consignatio decimarum habetur ex dioecesi Varadiensi, cuius decimae, ut iam innuimus, de totis sex annis enumerantur. 2 Elenchus decimarum ex dioecesi Colocensi inscribitur quidem «de sex annis», ast mancus est et cleri consignati valde parva pars exsolvit tributum de om­nibus sex annis. 3 Elenchus dioecesis Transsilvaniensis, quamvis valde ex­tensus, tantum, uti ipsa inscriptio indicat, decimas de quinque annis con­tinet; praeterea exiguus est numerus clericorum, qui decimas de quinto anno persolverunt; de sexto anno autem hinc inde unam vei alteram positionem sparsim invenimus. 4 Caeterarum dioecesium, uti Chanadiensis 5 Zagrabiensis 6 et Bosnensis 7 decimae de tribus annis tantum habentur con­signatae; dum partim iam pridem desolatae, partim a catholica fi.de sepa­ratae dicecesis Syrmiensis 8 tantum aliqui clerici leguntur Colocensibus inserti. Ista est generális delineatio decimarum ex dicecesibus Hungáriáé, prout eam in libris rationum nobis conservatis reperimus. Quamvis hae rationes non sint completae et integrae, quamvis collectio pecuniarum, ut vidimus, non accurate semper procederet, spes tamen successu non caruit. Titulo decimarum 9385 marcae Budenses pervenerunt ad manus collectorum; que summa in subsidium Terrae Sanctae destinata, detractis etiam tertia 1 V. infra p. 373—400. 2 V. infra p. 41—90. 3 V. infra p. 174—181. 4 V. infra p. 90—144. 5 V. infra p. 145 — 161. 6 V. infra p. 162—172. 7 V. infra p. 172—174. 8 Cf. verba Rufini infra p. 37.

Next

/
Thumbnails
Contents