Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
constantiam in adversis, glóriám in prosperis mutuavit. Quasi a firma sustentata est columna gens nostra, a Sancta Sede, potentem inter dominatum imperii orientis et occidentis, tuendo regni nostri libertatem, et tunc, quum immanes Turcarum in nos ruerunt impetus, quos ut firma mcenia et antemurale christianitatis insigni repulit fortitudine; fidemque antiquam aeque inter magnas haeresum procellas iactatae tum ecclesiae, quae iam totum pervaserunt cum orbe regnum, victríx restituit et servavit. Haec omnia, istis vulgata voluminibus, acta et literae, diserte enarrant, eximiam Sedis Romanae erga nos sollicitudinem, efficax auxilium, et magna nobis praestita subsidia, continuasque eius loquuntur curas. Digna omnio, ut antistites patriae nostrae pro ardentissimo quo flagrant ecclesiae et patriae desiderio et amore, earumque glóriám provehendi studio, publici iuris facere contendant. Dignum una merito, ut publicas hic agamus grates omnibus, qui operi isti promovendo adiutrices porrexerunt manus: Sanctissimo Domino pro gratia et favore; rebus praefectis, tabuiarii directoribus dein nostris pro improbo laboré, praesulibus item et praelatis pro magnis impensis, quibus opus hoc succollare et in efFectum deducere conati sunt. Nec minus opportunum censuimus hunc thesaurum nóvum reconditum históriáé nostrae sacrae et profanae erutum, hoc praesertim aevo publicum reddere, quum tam saeva incusare debemus tempóra, ubi respublica tanto iactatur dissentientium civilium opinionum ac turbarum impetu, societasque civilis in dies novis exasperata desideriis et votis minatur ruinam; vera demum fides et doctrina vanis afíligitur rationis commentis. Magna certe animi contentione enitendum est, ut in tanta rerum et temporum acerbitate, veritati quoque inter haec adversa vanaque commenta, aut ccecas ignorantiae tenebras pateat via et lux, dum atra iam premimur tempestate, atriori si Deus sic permiserit, nefors adhuc imminente eventu. Decertandum igitur et históriáé, lucis temporum et vitae magistrae, armis, ut ad rectum errantes reducamus tramitem. Quod ut ecclesiae et patriae bene vertat, fac sit Deus Optimus Maximus! Budapestini die S. Adalberti P. M. Apostoli Hungária. MDCCCLXXXIV. ARNOLDUS IPOLYI Episcopus Neosoliensis Operi edendo pnefectus.