Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
ecclesiae magna cura et impensis duobus in tomis vulgata, 1 mox quoque continuanda. Ha^c facies collectionum et editionum nostrarum diplomaticarum, rem sacram et una civilem regni Hungáriáé agentium erat, quum nos novo huic labori accingimus. Nec enim nobis in proposito est rationem horum studiorum agendo, omnia enumerare opera, quae tabulas et chartas nostras sparsim quoquomodo publicatas in sexcentis iam loquuntur editionibus. Vasti saltem thesauri collectionum nostrarum erat in animo mentionem facere. Quibus iam, ut reapse intelligi potest, centena alia separatim vulgata accedunt in monographiis et historiis provinciarum et comitatuum regni, urbium item locorum, praesertim vero in topographiis et historiis singularum dioecesium, episcopatuum, monasteriorum, paroeciarum item et scholarum, quarum priorum fere iam singulae, ulteriorum vero plurimae his gaudent editionibus, magnumque comprehendunt numerum diplomatum, quae domi item ac foris excerpta sunt e tabulariis. Palmare adtamen nobis opus inter conatus hos, quum monimenta tabuiarii Vaticani Hungarica ultro vulgare molimur, illud AUGUSTINI THEINERI tabulariorum Vaticani praefecti occurrit, quod cura et impensis praesulum Hungáriáé voto praesertim AUGUSTINI ROSKOVÁNYI, dignissimi tunc Vaciensis nunc autem Nitriensis apud nos episcopi, de theologicis studiis et monimentis ecclesiasticis vulgatis meritissimi, comparuit sub titulo «Vetera Monomenta historica Hungáriám sacram illustrantia, maximam partém nondum edita ex tabulariis Vaticanis deprompta», in duobus tomis edidit Roma: typis Vaticanis MDCCCLIX. Nec tamen vei hoc opere saeculares labores finem nacti sunt. Etsi enim opus THEINERI partém chartarum medii aevi tabuiarii Vaticani Hungáriám concernentium exhausisse videatur, nihilominus et innumeris scatet mendis, et multis hiat lacunis explendis; alia per exerpta solum vulgando, alia penitus neglecta, inedita omisit; a saeculo vero XVI. ineunte demum et omnia in medio reliquit. Hinc nobis iam olim in proposito erat et monumenta haec históriáé nostrae Vaticana in parte mendosa novis curis emendare, et lacunas eorum explere, ac nova serie abinde, ubi editio iam omnia in medio reliquerat, operique finem fecerat, continuare. Haud fuerit hic sive abs re, sive longum initia et molimina operis nostri enarrare. Dum haec nimirum mente agitamus, unus nostrum GUIL1 Strigonii 1882.