Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
— 473 — exercitu contra Turcum hostem procedere velle. Scitote vobis vera nunciata fuisse, ita enim actum est ut scripsimus, sed hoc intercessit ut cum voluntas et potentia non deesset tempus defuerit, et ob hoc videntes adventare hyemale tempus, in quo militare dificile est distulimus hanc rem ad tempus commodius. Oue nisi dilata fuisset magis fortasse nobis quam hostibus nocuissemus. Nec tamen propositum nostrum omisimus, sed ecce habituri sumus circa festa Epiphaniarum Domini congregationem generalem prelatorum et baronum nostrorum nobiliumque regni nostri in civitate nostra Zegediensi, ut ibi de hac re plenius pertractemus; quid erit deinceps contra hostem ipsum, quid denique pro futura estate efficacius exequendum. Ceterum desideratis esse certiores tam incolumitatis nostre, quam etiam rerum hic actarum. Sumus quidem volenter incolumes, verum cum nuper ad castrum nostrum Nandoralbensem venissemus et ibi moraremur, accidit inopinatus quidam casus, nam orte sunt contentiones verborum inter fideles nostros quondam illustrem dominum Ulricum comitem Cilié ac spectabilem et magnificum Ladislaum comitem Bistriciensem nomine ipsius castri Nandoralbensis, ex quibus altér illorum vulneratus, altér vero interfectus est, nostra tamen regia persona et omnibus aliis nostris salvis et cum honore remanentibus. Sed cum hic casus non ex composito sed repentino motu animi evenisset, noluimus propterea ea negligere, que ad statum nostrum regium ac regni nostri commodum pertinent. Quare munitis his locis inferioribus presidiis opportunis, ibimus ad locum congregationis future parati si qua plura inter hec acta fuerint, vestram fidelitatem reddere certiorem. Dátum in Kovino vigesimo die mensis Noveinbris anno Domini 1456, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. decimoseptimo, Bohemie vero quarto. Ad mandatum domini regis in consilio. Stephanus prepositus Agriensis vicecancellarius. Kívül: Nobilibus et prudentibus viris rectori et consilio civitatis nostre Ragusiensis, fidelibus nobis sincere dilectis etc. 1457 jan. 6. körül. 1456 nov. 20 Milanói Á. L. P. E. Ungheria. (Másolat.)