Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
júl. 18. júl. 25. júl. 17. Maximas esse Turchorum copias plana et colles occupantes, sed ut a fidedignis relatum est, plurimas esse mulieres et numerus copiosior videatur. Maximam esse pecuniam in castris Turchorum, unus panis triginta aspris emitur ; sunt tres partes unius ducati. Multos fame mori in eius exercitu, multos captivos ad nostra christianorum castra fugere. Turchorum etiam plurimos fame compulsos advenire. Turchum magnum quendam ex Asia venientem nunciantemque vastari orientales partes ab hostibus coram se occidi iussisse, dixisseque se ita ceteris talia nunciantibus facturum. Turchum magnum iurasse, quod futuro mense videlicet Augusto ieiunium suum Bude celebraret, quod forte sibi deo adiuvante accidet. Sed in carcere et non in castro. Castrum diligentissime oppugnat utpote fame ipse obsessus, habét naves CL in Danubio, sed de hiis parum curat christiana classis. In christiano exercitu est habundantia, adsunt C M crucesignatorum, ita referunt littere date XVIII Julii, ab illo die credo advenisse multa milia ax Transilvana, hodie in die sancti Jacobi debebunt in castris constitui circa XXX milia hominum, ut quidam retulit per Budám solum ab illa die citra transivere fere tria milia. Rassiam Turchi vehementer infesti sunt. Usque ad illám diem habebat christianus exercitus naves ducentas bonas et magnas, usque ad istam diem habét tricentas. XVII die fűit quidam conflictus navalis ceperunt nostri decem naves Turchorum, VII parve submerse sunt, tres magne retente plene spoliis et omnibus in eisdem navibus capti et submersi mille Turchi. Nos tres vacuas naves amisimus homines XII occisi de nostris. In Castro sunt XII. milia hominum, aliqui decem milia dicunt, sed bene muniti sunt et non timent hactenus licet aliqua pars muri ictibus bombardorum prostata sit sed . . . sarcitur. Cum prius Turchi castrum obsedissent et haberent naves in flumine Sava, nunc vero . . . habent et sunt in inferiori parte Danubii, ita quod castrum ex parte Save fluminis et ex parte Danubii non est obsessum, sed tutus accessus christianis patet