Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

— 294 — que sumus, se nobis semper gratum et acceptum reddere studuit et irreprehensibilem efficere euravit. Volentes igitur eidem regio occurrere cum favore castrum Feyerkew in Crisiensi ac districtum Thewthosewysna, necnon castella Komogo5 vna in Zagrabiensi ac Dolaczky vocata in de Orbaz comitatibus existentia, que alias illustris condam Wok despoti Rascie prefuisse, sed per mortem et defectum seminis eius­dem iamdudum ad sacram dicti regni nostri Hungarie coro­nam consequenterque collationem regiam devoluta, verum per serenissimum principem condam dominum Mathiam similiter regem Hungarie et Bohemie etc. predecessorem nostrum clare memorie post eiusdem Wok despoti obitum generose domine Barbare relicte eiusdem despoti, nunc vero consorti egregii Francisci Berizlo de Graborya, sub certis pactis et conditionibus inscripta et deputata fuisse et que tandem ex eo, quod idem Franciscus a certo iam tempore, precipue vero quo eadem Barbara sibi nubsisset, continuam conversationem et practicam continuumque tractatum et com­mercium cum Thurcis, nostris et huius regni universeque christianitatis hostibus habere cepisset et iam demum imme­mor salutis et honoris atque fidei et religionis christiane, necnon fidelitatis et obedientie nobis ut vero regi ac domino sacreque corone iureiurando prestite virus, quod diu con­ceperat et in animo gestabat in nostram et totius regni huius perniciem evomendo, unacum eadem domina Barbara et liberis suis ad Thurcos defecisse eisdemque adhesisse et huic nephando facinori eiusdem Francisci ipsa etiam domina Barbara consensisse eundemque maritum suum secuta esse dicitur, et ex eo notam perpetue infidelitatis tam idem Fran­ciscus et liberi tui quamque etiam eadem domina Barbara manifeste incurrisse, sicque bona predicta rursus ad sacram coronam et consequenter collationem nostram iuxta huius regni nostri consuetudinem rite et legitime devoluta esse dinoscantur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod etiam alias in eisdem castro, districtu et castellis cete­risque etiam aliis bonis et possessionibus iuribusque possessio­nariis eorundem Francisci Berizlo et domine Barbare in predic­tis comitatibus existentibus et habitis qualitercunque habere-

Next

/
Thumbnails
Contents