Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
1492 aug. 12. natis hostibus illis, ad quos subiugandos transierat, iam esse in regressu et omnino statuisse castra primum minora iuxta Savum aggredi, deinde illis obtentis etiam Belgradum obsidere. Refert etiam homo noster, quem versus castellum nostrum Barich his diebus miseramus, octo millia Turcorum apud fodinas esse congregatos, eo proposito, ut transito flumine Zavi, quem decrevisse multum dicunt, adeo ut pervium iter equitibus prebeat, incursionem in comitatum Sirmiensem faciant, et nunc finitimos illos iuxta Zavum maximo esse terrore perculsos; scriba vero dicit, ultra maritimos omnes bassam de Smederew ex Sophia advocasse, et eos non longe a Smederew constitutos prestolari cesaris adventum. Quidquid sit, non erit malum, celeriter et in tempore maiestatem vestram providere de gentibus numerosioribus ad Belgradum, quia pedites, qui missi per maiestatem vestram fuerant, partim intemperie insueti aeris, vei potatione nimia, correpti languoribus, partim pecuniis, ut aiunt, et debito stipendio destituti, maxima in parte dicuntur abscessisse. Itaque si cesarem quidpiam moliri contingat, non est nunc illa provisio resistendi, que nuper fűit. Quam rem ut maiestas vestra cordi habere dignetur et sine dilatione providere supplicamus; scitum quippe illud proverbium est, iure et legibus cautum: quod interdum occasio facit furem. Ex castro nostro Bachiensi, die dominico ante assumptionem virginis gloriose, anno domini 1492. Kaprinai kéziratai. Budapesti E. K. LI. 215—217. CDIV. Bács vára, (?) 1492. (?) Váradi Péter köszönetet mond Beriszló János rácz deszpotának, a miért egy ügyében az ő és pécsváradi várnagya pártját fogta s testvérének, valamint neki baráti szolgálatát ajánlja. Illustri domino Joanni despoto regni Rascie, amico nostro honorando Petrus archiepiscopus Collocensis. Illustris amice noster dilecte. Ea, que in sede iudiciaria, nuper pro nobis fecistis, referente nobis, et omni fideliter declarante egregio Nicolao Thesseny, castellano nostro, et defen-