Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

consilium nostrum esset, ut si quid mali ex parte domini ducis vobis illatúm est, potius amice et benevole rectifica­retur, quam ut vicissitudinem illi redderetis. Nos quia pres­byteri sumus, ad discordiam, vei illationem iniurie, vei repensionem vindicte, vei vobis, vei cuicunque consilium dare non possumus, optaremus enim, ut omnes quiete, et pacifice viveretis. Itaque si quid damni vobis ex parte domini ducis illatúm est, non desinatis iterum dominationem suam requirere, et fortassis sine strepitu maioris differentie, vobis illata rectificabit, sin minus, ad hoc regia maiestas in regno constituta est, ut nemo se preter illum principem, vei dominum faciat, nemo etiam de iniuriis, vei damnis se ipse sibi ipsi ultorem faciat, sed querelas ad illius maiestatem deferat, et illius iustitiam expectet, non enim verisimile est, quod maiestati sue non displiceat, cum videt aliquem irrequisita maiestate sua, ad inferendam iniuriam, vei retri­buendam vindictam proprio sub arbitrio ferri, et non a maiestate sua exspectare. Quod ad nos pertinet, nos pro amici officio, id quod ad honorem vestrum pertinere sen­timus, fideliter amicitie vestre consulimus, paratique sumus in omnibus, quo tamen honori nostro, et saluti non dero­getur. amicitie vestre complacere, quam benevalere opta­mus. Dátum in castro nostro Bachiensi, feria secunda pro­xima ante festum Margarethe 1491. Kaprinai kéziratai, Budapesti E. K. LI. 179—180. CCCXCIX. Bács vára, 1491. júl. 13. Váradi- Péter kalocsai érsek levele Brankovics György rácz deszpotához. melyben kéri, hogy állítsa meg a sok öldöklést és prédálást, mely a2 Újlaki Lőrincz herczeggel való viszály miatt dúl határaikon, s buzdítja hogy ezt az erőt inkább a török ellen s az ország védelmére fordítsák, Illustri domino Georgio regni Rascie despoto, amicc nostro honorandissimo Petrus archiepiscopus Collocensis etc. Illustris amice noster honorandissime. Concordiam, el amicitiam, et bonam vicinitatem potius inter vos et illustrerr dominum Laurentium ducem, quam istas differentias, quarr inter vos, et illum diabolica suggestio, et malorum hominun 1491 júl. 11. } i í i í

Next

/
Thumbnails
Contents