Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

ficantes quibus expedit universis, quod nos habentes debi­tum respectum ad grata nobis et accepta fidelia obsequia ac fidelium servitiorum merita sincerasque complacentias fidelis nostri sincere dilecti magnifici Ladislai de Gara bani nostri Machoviensis filii scilicet condam magnifici Nicolai de ipsa Gara, olim ipsius regni nostri Hungarie palatini, affinis nostri ex condam utputa magnifica domina domina Anna filia olim spectabilis et magnifici Hermani Cilié et Zagorie comitis, matertera serenissime domine Elizabeth regine con­thoralis nostre carissime progeniti, que idem Ladislaus banus, primum condam excellentissimo principi domino Sigismundo imperátori et regi, patri et socero nostro carissimo tandem­que eo, sicut deo piacúit ab hoc seculo sublato et nobis divina volente clementia sibi in régimén regnorum suorum predictorum feliciter succedentibus etiam nostre maiestatis locis debitis et temporibus opportunis, non parcendo persone atque rebus suis, non sine grandium suorum sumptuum et expensarum pluralitate laudabiliter exhibuit et impendit, sicuti hiis pensatis sic non minus, ymmo precipue eo viso et con­siderato, quod castrum abbatie de Waradinopetri non longe a confiniis partium inferiorum regni nostri, ymmo prope ipsa confinia iam proh dolor sevissimis Turcis et regno Rascie vicina, aliosque emulos eiusdem regni nostri situm et habi­tum, quod in hoc nostro progressu intrantes visitavimus et conspeximus fide oculata, male fűit gubernatum et nunc gubernatur, in suisque edificiis est ruinosum et indiget reformationi, formidandumque et per maximé, quod si ipsum castrum ad manus emulorum nostrorum et regni nostri devenire contingeret, utique in maximum ipsius regni nostri et regnicolarum nostrorum periculum redundaret, que evitare volentes, idem castrum de Waradinopetri necnon iuspatronatus nostre maiestatis, quod in abbatia de eadem tamquam rex Hungarie et verus patrónus omnium eccle­siarum ipsius regni Hungarie habere dinoscimur, memorato Ladislao de Gara, bano Machoviensi et suis heredibus iure perpetuo et irrevocabiliter habendum et possidendum duximus conferendum, ymmo damus, donamus et conferimus, tali videlicet sub conditione, quod ipse Ladislaus banus et sui

Next

/
Thumbnails
Contents