Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
CXCIII Buda, 1439. jún. 21 Albert király előtt Helymbai Tamás fia, Sandrin, Brankovics György deszpota familiarisa, Rozgonyi Istvánt a Tura birtokon fekvő 5000 frtnyi zálogösszeg felének lefizetése felől nyugtázza. Nos Albertus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc rex et dux Austrie memorie commendamus per presentes, quod fidelis noster egregius Sandrinus filius condam Thome de Helymba. familiaris scilicet fidelis nostri dilecti illustris Georgii despoti Rascie, coram nobis personaliter constitutus, est confessus in huncmodum, quod magnificus Stephanus de Rozgon pridem Themesiensis, nunc vero Jauriensis et Albensis comitatuum comes, de illis quinque milibus florenis auri, quibus ipse annotato despoto Rascie pro solutione redemptionis quarundam possessionum Thwra et Hewyzwelghye vocatarum ac ceterarum villarum et possessionum ad easdem spectantium alias apud ipsum despotum pro premissis quinque milibus íiorenis auri tituli pignoris habitarum et tandem per maiestatem nostram ipsi comiti Stephano de Rozgon in perpetuum datarum, duo milia et quingentos florenos auri, medietatem scilicet pretactorum quinque milium florenorum auri iuxta continentiam litterarum prefati despoti, ipsi comiti Stephano de Rozgon superinde directarum, coram nobisque per eundem Sandrinum in specie predictarum preasserto Sandrino, nomine et in persona prelibati Georgii despoti, domini sui recipienti dedisset et persolvisset, sine defectu aliquali. Super quibus scilicet duabus milibus et quingentis florenis auri, ipse Sandrinus memoratum comitem Stephanum de Rozgon, nomine et in persona antelati domini sui, virtute literarum eiusdem predictarum quietum reddidisset et per omnia absolutum, ymmo reddidit et commisit coram nobis presentium testimonio mediante. Dátum Bude, die dominico proximo ante festum nativitatis beati Johannis baptiste, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono. Eredeti, papir, alján papirfölzetű pecséttel, M. O. D. L. 13414. sz. 1439 jún. 21.