Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

bandérium ad premissa peragenda cum ipsis aliis nostris fidelibus transmisit pariter et direxit, ipso solo propria scilicet sua in persona cum reliquis suis gentibus pro conservatione et gubernatione portus ipsius Danubii rema­nente, medio autem tempore infra scilicet eorundem alio­rum fidelium nostrorum habitam reversionem, ipse Franko banus cum eisdem gentibus suis secum constitutis ver­sus castrum Galambóez supratactum precedens, totum territórium ac universas villás et pertinentias eiusdem castri erga manus dictorum Turcorum habitas, modo per ignis voraginem, modo vero per alia desolationum genera prorsus devastari et anichilari fecisset maiestati nostre et sacre regni nostri Hungarie corone grata et admodum proficua in eo obsequia exhibendo. Peractis itaque votive omnibus et sin­gulis premissis, dictis quoque galleis seu novibus pariter cum castro Crusowcz pretacto ignis incendio prorsus et per omnia per pretactos nostros fideles combustis et anichilatis, dum iidem postmodum versus propria reverti et Danubium pre­tactum viceversa transfretare voluissent, tandem ipsis Turcis premissa modo previo pacata audientibus quibusdamque velociter congregatis et eosdem nostros fideles insequendo in ipsosque iam in portu Danubii constitutos, ac in maiori parte ipsum Danubium transvadatos, et a sese divisos in­vadentibus iidem nostri fideles, inter quos etiam memoratus Franko banus fuerat personaliter constitutus, ad instar di­scipline militaris strennuitatis resumpta audacia contra eos progrediuntur, habitoque mutuo congressu eisdem potenter resistunt, demum quoque cuncti potentis suffragantedextra opi­ficis, dum iidem Turci fortém contra se dictorum nostrorum fidelium insultum vergere, suamque contra eosdem repugnan­tem potentiam penitus invalescere conspiciunt mox per füge presidium a cede gladii insequentis se sperantes liberare terga vertunt, quos cum iidem nostri protenter insequuntur paucis­simis ex eisdem Turcis per ipsius füge presidium premunitis, alii per nostros capiuntur, alii vero ab ferientium dextra fortissima crudelem mortis interitum susceperunt. Sicque ipsi nostri fideles in virtute domini exercituum gloriosum ipso die conflictus de ipsis Turcis triumphum reportarunt,

Next

/
Thumbnails
Contents