Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

sicut et in antea eum facturum non ambigimus, quod ea omnia stili officio et scripturarum denotatione non sine tedioso laboré possent per singula exarari, aliqua tamen ipsius Mathkonis bani fidelitatis obsequia nobis et sacre regni nostri Hungarie corone laudabiliter exhibitaque vivaci digna existunt recordio ceteris nostris fidelibus, veluti quoddam bonitatis speculum. Pro eius laudis memória sempiterna in exemplum ponere cupientes, ut eadem nec vetustas etatis obolere valeat, nec occurrentis temporis successura curricula surda taciturnitate concludant, ipse calamus scribentis noti­ficare non postponit. Dudum siquidem mortuo et ab hoc seculo sublato condam illustri Stephano despoto Rascie, in cuius tunc manibus castra nostra regalis Nandoralbense et Galambócz habebantur, ipsoque castro Nandoralbense mox manibus nostris devento et applicato, dicto vero castro nostro Galambócz ex tradimento illius perfidissimi et sceleratissimi Jeremie pro tunc idem tenentis a nobis proch alienato et per sevissimos Turcos, crucis Christi persecutores nostros­que et regni nostri emulos surrepto et occupato, dum nos volentes idem castrum ab ipsorum Turcorum manibus recu­perare, ipsum cum valido exercitu personaliter obsidendum duxeramus, prefatus Mathko banus se cum decenti gentium et familiarium suorum comitiva secundum nostrum votum et mandatum ex una parte figens in expugnatione eiusdem veluti vir strenuus et agilis curam ferens solicitam, ipsum in certis eius meniis et turribus per crebras lapidum, bom­bardarum emis^iones ictus ictibus continuans fortiter fecit impugnari ex cuius diligenti solicitudine et solerti procu­ratione notabiles turrium et murorum castri pretacti partes per ipsorum lapidum seu globorum, bombardarum violentos impulsus dirute extiterunt. Nobisque tandem ab ipsius castri obsidione factis et firmatis inter nos et dominum Turcorum atque Turcos certis treugis discedentibus, Danubiumque absque aliquali fortitudine sub huiusmodi treugis pacis trans­fretare volentibus, ipse Mathko banus nostram ubique sequendo maiestatem, contra ipsosque Turcos protunc frau­dulenta hostilitate nos et nostros nobiscum existentes, transfretata iam et a nobis separata maiori parte dicti nostri

Next

/
Thumbnails
Contents