Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

nentium, ut eisdem circa premissa de remedio dignaremur providere opportuno, et quia nos neminem regnicolarum nostrorum suis iustis iuribus indebite destitui nolumus sew privari, igitur fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus habita presentium notitia, vicinis et commetaneis predictorum possessionum Ewres et Bodolo, ceterisque nobilibus, conprovincialibus annotati comitatus Zemplenien­sis quibus decet et licet ad unum certum et brevem terminum (ad fa)cies dicte terre particule, vestri in pre­sentia vocatis, si ab eisdem ad fidem eorum deo debi­tam, fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati (obser­vantes) tacto dominice crucis signo per eosdem coram vobis ac Bekes de Kysfalud, vei Jacobo de eadem, aut Ladislao filio Viti de Raska, sin Malcha, sew Anthonio, ve­Gerardo de Marky, sive Johanne filio Ladislai de Buthka, neve Ladislao Oroz de Bor, cew Stephano (?) de Kysezen, an Detrico de Wyfalws, aliis absentibus ho­mine nostro et testimonio conventus de Lelez, quod per ipsum conventum ad presentium (?)... ne (?) transmitti iubemus, partibus etiam predictis vei earum legitimis pro­curatoribus ante octo dies diei sew termini executionis huiusmodi inquisitionis et attestationis partes inter predictas modo infrascripto fiendi per vos modo premisso eisdem partibus prefigentes, per unum ex vobis videlicet iudicem nobilium, aliquam possessionem sew portionem possessio­nariam partium prenotatarum, illac legitime vocatis et accer­sitis ac partibus prestantes diligenter inquirentes, pretactam terre particulam tempore in predicto, cuius scilicet nondum anualis preteriisset revolutio, a manibus prefatorum expo­nentium per prefatum Ladislaum filium Michaelis de Gezth minus iuste ac indebite ac potentialiter occupatam et ad prefatam possessionem Pachen annexam, predictosque ex­ponentes de eiusdem dominio exclusos fore et ad ipsos populos et iobagiones prefati despoti in dictam possessio­nem Pachen residentes ex commissione prefati Ladislai filii Michaelis de Gezth modo premisso usus fuisset et esse ex huiusmodi vicinorum et commetaneorum nobiliumque com­metaneorum veridicis attestationibus con (?).... extunc

Next

/
Thumbnails
Contents