Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

laum Saracenum detinuisses seu captivasses, tunc etiam castellum ipsorum Cristalloucz vocatum cunctasque posses­siones per fratrem tuum Perkonem et alios tuos homines occupari universasque res et bona mobilia, puta thesauros et argenteria ac alia quelibet pretiosa clenodia ipsius Jose non modici imo magni pretii et valoris recipi fecisses et auferri, quas et que omnia in quodam registro per eum nobis demonstrato conscripta vidimus contineri. Inter quas quidem res ipsius Jósa Turci etiam quidam liber nostre maiestatis literas seu scripturas Turconicas legemque Makometi in se continens, qui scilicet liber Alcoranus nuncupatur cuiusque corrigia pro ligatura eius apta argento fűit perornata, nec non etiam litere donationales et confirmatorie eiusdem Jose Turci, nonnulla quoque literalia instrumenta aliorum nobilium, que ratione conservationis sibi assignata et in castello prenotato reposita extitissent penitus et in toto per ipsum fratrem et homines tuos recepte et oblata ac asportate fuissent, quod utique in nostram displicentiam cedit satis grandem. Quoniam uti tue constare non ambigimus fidelitati, nostra etiam exinde recordatur serenitas, non in eo ut de possessionibus rebus­que et bonis ipsorum Jose Turci et condam Nicolai Saraceni seu alterius eorundem te intromittere sed super eo dumtaxat ut ipsos solis eorum in personis usque nostrum beneplacitum detinere et in captivitate conservare deberes, per pretactas literas nostras tibi exinde transmissas mandaremus, qua­propter tuam ex certa nostra scientia requirimus et hortamur fidelitatem eidem seriose nostro mandamus sub precepto, quatenus mox et in continenti agnita presentium notitia favore quolibet postergato, premissas omnes et singulas res et bona queque nec non literas et literalia instrumenta prenotata memorati Jose Turci, sed et pretactum literum turconicum nostre maiestatis quo nullomodo carere possumus, per pre­fatum Perkonem fratrem aliosque homines tuos, qui premissas occupationes rerumque et bonorum predictorum ablationes fecerunt et perpetrarunt sine omni dampno et defectu ali­quali reinveniri ac prefato Jose Turco coram testimonio capi­tuli ecclesie Chasmensis, quod per ipsum capitulum ad id harum serie transmitti iubemus, reddi et restitui facere ipsum-

Next

/
Thumbnails
Contents