Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

abstrahens ab aliorum dominorum serviciis, quibus hucus­que servivi, quia posse meo tanta cura et tam grandis labor satis esset. Scit enim verax deus, quod libentissime grata exhibere servicia cupio illustrissimo domino archiduci etc. et aliis dominis Germaniae et coeteris, in quantum se fa­cultas extendit mea, quod notum esse potest aput eosdem, ex quo in eisdem laborans unico fratre meo et familiaribus pocioribus orbatus sum et alia quoque plurima damna pas­sus sum. Attamen ipse et nunc non recuso facere ea, quae possum, diligenter tali sub condicione, ut videlicet socius mihi aliquis ex vestris assignaretur, qui mecum in istis partibus moraretur et videret laborem meum et ea, quae me supportare opporteret, ne aliqua imputacio mihi exinde sequeretur, quia ego olim aput me decrevi, in illustrissimo domino archiduce domino mihi gratiosissimo et vestris dominationibus spem refugii sistere et stabilire. Sed res ista, pro qua scribitis, sine grandi laboré et cura esse non potest, nam in hiis partibus homines militiae expertiores iam quasi omnino defecerunt propter desolationem et angustiam huius patriae. Si enim intra limites parcium infidelium Thurcorum exploratores tenere optant domini Germaniae et volunt, tunc ad hoc multo copiosior numerus expensarum piacebit. Si autem custodias seu zthrasas in hiis confinibus optant, tunc pauciores expensae supportabunt. Finaliter secus esse non potest, nisi quod praesentialiter constituamus, ut aut vestra egregia dominatio ad istas partes aut ego ipse illac venire debeam et sic mutua locucione tractaremus de hiis et decer­neremur. Licet enim difíicile est, mihi ab hiis confiniis pro­vinciáé se absentare propter infortunium, quod mihi accidit in fratre, qui per immanissimos hostes crucis Christi cum familiaribus suis melioribus et in servitiis dominorum et domini archiducis interfectus est, sed tamen non lentescam *ad eandem venire, saltem labor meus et fatiga ne invanum et frustra mihi essent. Praeterea certo sciat eadem vestra egregia dominatio, quod dominus banus sub Vdwyna aliquos ex Turcis profligavit et ex illis, qui sunt capti, dicunt cer­titudinaliter, quod ingens bellum trans íluvium Colopim in­cursus suos in brevi faciet, si transmeare potuerint. Sin

Next

/
Thumbnails
Contents