Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
superior illarum aureo colore expressa continet erectum ursum clavam militarem gestantem, inferior autem pars, quae est albi se[u ol]ivei coloris, superstrata est tribus lineis rubicundis obliquo modo sursum ad laevam aequo ordine tendentibus, licet longitudine disparibus, quas una rosa rubea in alba superficie posita .... et terminat; ceterum in sinistra ora supernus campus omnino est inferiori dextro conformis, atque is, qui subtus illum est, nigro depictus co[lore] fulvum leonem integrum erectum faucibus adapertis et cauda sursum reflexa conspicuum ac dextro anteriori pede districtum gladium tenentem continere cernitur; scuto super impendent duae] apertae cassides coronatae exadverso invicem oppositae, quarum dextra dimidiatum ursum tenentem galeam auream pennis ardearum quod vocant refertam, sinistra vero leonem similiter dimidium rubeum bandérium cum insigni albae pennae struthionis sustinentem, ambos coronis decoratos et invicem torvis oculis aspicientes protulisse visuntur; a summitatibus galearum laciniis seu teniis hinc nigri et aurei, illinc vero albi et rubei colorum in utramque scuti ambagem deíluentibus illudque decentissime exornantibus, quemadmodum haec suis quaeque locis et coloribus in capite huiusce diplomatis nostri pictoris artificio proprie et eleganter depicta esse cernuntur, annuentes ac ex certa nostra scientia e animo deliberato, deque caesareae et regiae potestatis nostrae plenitudine concedentes, ut idem comes Franciscus Ursinus adinstar maiorum et progenitorum suorum praescriptis armis et insigniis ubique in proeliis, torneamentis, hastiludiis, spectaculis, seriis et ludicris certaminibus, domi et foris omnino sub iisdem iuribus, dignitatibus, praeeminentiis ac praerogativis, quibus veri et ex antiqua prosapia oriundi regni nostri Hungáriáé barones utuntur et gaudent uti, gaudere et exsultare, eaque vexillis, tentoriis, aedificiis, lacunaribus, tapetis clenodiis, sigillis, epitaphiis, sepulchris, generaliter vero quibusvis rebus insculpere, adpingere intexereque iuxta beneplacitum suum possit et valeat, "neredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius rei memóriám, robur ac firmitatem perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hunga33*