Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

CCLVI1I. Bvuman, 1552. febr. 2. Blagay István özvegye támogatását kéri Nádasdi Tamásnak, a tótországi birtokaiból Zaberdinus Mátyás kníni püspök által követelt tized ügyében. Járjon közbe, hogy a király ezer arany tartozását fizesse meg Spectabilis ac magnifice domine domine et affinis noster nobis observandissime, salutem et pacem, gratiam cum omni servitiorum promptitudine optamus vestrae magnificentiae. Inprimis allata sunt nobis per nuncios mandata duo a regia maiestate iam aliquot hebdomadibus peractis gratiose missa, quorum primum querela reverendi Mathiae Zaberdini episcopi Thininiensis contra nos propter decimas quasdam huic ipsi episcopo pertinentes, quas rex sine omni contro­versia aut excusatione huic dare commendat. Quum vero vestrae magnificentiae cognitum, quod arces nostrae croa­ticae sine iis decimis praesertim iis periculosis temporibus cum tanta familia sustentari nequeant, taceam etiam, auxi­lium ad has a regia maiestate sollicitáremus, semper parati episcopo pro decimis paratam summám aliquam pecuniarum dare, quam vero accipere hactenus ipse renuet, sed decimas has ad biennium plenariter ipsum accepisse negare non pote­rit. Vestram magnificentiam insuper rogamus ac optamus nostrum in hac parte consensum ac defectum regiae maie­statis declarare, quem quidem nostra responsio germanice constructa ad regem eo una cum consensu regio defertur. Alterum est, conventum Posonio fore generalem ad diem febr. 22. festum cathedre Petri, ad quem omnes ordines regni accer­siti, ad quem quum personaliter comparere non permittitur nec rebelles sumus et inobsequentes, nostrum fidelem hunc plebanum nostrae ditionis Gottschee Georgium Groff osten­sorem literarum cum pleno mandato loco nostro Posonium ac ad vestram magnificentiam mittimus, quicquid tandem ibidem Posonii a rege proponitur aut tractatur, plebano huic consilio, facto et verbo vestra magnificentia regtaios assistere

Next

/
Thumbnails
Contents