Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

favore. Insuper possessiones eorum, castra, villás, oppida sive predia et terras hereditarias, emptitias vei alio iusto titulo acquisitas, quas et que certis veris et iustis privilegiis seu instrumentis evidenter comprobaverint, cum omnibus utilitati­bus et ad eas pertinentiis universis aut iuribus eisdem auctori­tate presentium confirmamus sine preiudicio tamen iuris alieni. Ipsi autem propter bonum fidelitatis iam incepte, et in signum satisfactionis et emende tria castra nostra Zumzed, Vrbaz et Galas vocata ad ius regale pertinentia, que hactenus indebite occupata potentialiter detinuerant, nobis reddiderunt pleno iure, sicuti primitus nostra extiterunt. Preterea omnes possessiones Raduzlai condam bani, patrui eorum, castra, vil­lás, terras cum ceteris utilitatibus et attinentiis tam heredi­tarias quam emptitias sive alio iusto modo et nomine acqui­sitas, quas ad presens possidere, tenere et habere dinoscuntur, super quibus privilegia aut alia instrumenta quevis rationa­biliter rite et iuste emanata atque confecta nobis exhibere poterint, quamquam propter eiusdem infidelitatis commissa et notam, quam ob hoc incurrerat, de iure et consuetudine regni nostri approbata ad manus nostras regias devolutas ex novo de munificentia regia supra dictis filiis Babunyg et eorum heredibus, suorumque heredum successoribus dedimus, donavi­mus et contulimus iure perpetuo valiture donationis titulo irre­vocabiliter possidendas, tenendas et habendas et eas auctoritate regali ac vigore testimoniorum supra dictorum confirmamus salvo similiter iure alieno permanente. Pollicemur nichilominus et promittimus eisdem hec omnia premissa suo modo inconcusse et perpetua stabilitate observare et tenere, eosque omni dilec­tionis favore prosequi et amplecti tam in promotione honorum eis congruentium, quam in aliis bonis, dumtaxat ipsi in ea fidelitate, quam nobis literis suis mediantibus tenere et obser­vare inviolabiliter se obligarunt, sicut in eisdem literis plenius colligitur, finaliter perseverent. Ut igitur huius nostre gratie, donationis, confirmationis et ordinationis series salva semper et illesa permaneat, nec processu temporum per quempiam valeat in irritum revocari, eisdem in testimonium et robur perpetue firmitatis presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri et eiusdem domini archiepiscopi, ac ceterorum reveren-

Next

/
Thumbnails
Contents