Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

animi nequitia vei fraude, sive astutia aliquaíi aut etiam mali­tia in eius preiudicium aut etiam contrarium haberemus mali­tiose reservatas, imo tam sepe fatus dominus noster episcopus quam nos assumpsimus, quod si quando eedem litere in iudicio vei extra iudicium coram quovis iudice proferrentur in publicum, casse, inanes, irrite nulliusque efficacie vei momenti penitus habeantur et insuper ex(h)ibitor earundem pene tre­centarum marcarum debeat subiacere, iisdem nichilominus literis nullám similiter efficaciam habentibus vei vigorem. Cuius quidem possessionis Haroztoicha prima meta, sicut vir discretus magister Michael archidiaconus de Vaska supra dictus, quem ad reambulandum metas ipsius posses­sionis miseramus, nobis retulit, incipit ab illa parte Petrina occidentali et transit ipsam aquam Petrina ab arbore hrazt et in parvo spatio exiens Petrina venit ad quandam metam terream versus orientem, item transiens viam venit ad metam terream, item veniens ad vallem parvam Suhodol dictam et inde directe veniens in magnó spatio versus orientem per­venit ad dumum avellane, inde transiens per valles venit ad fluvium quendam, ubi est arbor eger cruce signata, item veniens ad unam vineam, ubi est meta terrea, inde veniens ad vallem quandam ad arborem castanee cruce signatam, inde venit ad arborem tul cruce signatam meta terrea cir­cumfusam, inde venit ad arborem castanee iuxta vallem ver­sus septemtrionem tendens in fluvium in parvo spatio, de quo exit ad arborem [tu]l, inde ascendens monticulum venit ad arborem tul cruce signatam, inde veniens ad fluvium Rez­nicha vocatum, de quo exiens venit ad arborem bik, inde ascendens monticulum venit in calistam, inde declinans versus occidentem venit in fluvium Kerlouch et per eundem fluvium tendens in magnó spatio cadit in aquam Culpa, per quam tendens in parvo spatio exit in aquam Petrina, per eandem tendens in magnó spatio versus meridiem exit et intrat flu­vium Bluoncha, per quam tendens exit ad arborem girtian, inde venit in Vracham tendens superius castrum, inde descen­dit in vallem versus occidentem, tendens per eandem vallem venit superius ad quandam semitam, et per eandem tendens cadit in magnam viam et per magnam viam tendens versus

Next

/
Thumbnails
Contents