Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

XX. 1283. jul. 27. A zágrábi káptalan előtt a védelemre csekély számuk miatt képtelen alsó­jamniczai nemzetség tagjai István fia Rodoszlót protectoruknak választ­ják s az egész nemzetség birtokának egyharmadát azzal a kikötéssel, hogy nemességük sértetlen maradjon, neki és utódainak örökbe vallják. Capitulum ecclesie Zagrabiensis universis quibus expedit presens seriptum salutem in domino. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod constitutis in nostri presentia personaliter ab una parte Radozlao comite filio Stephani comitis filii condam Baboneg, ab altéra vero Herga, Began, Jurizlan filii Bratozlai et Stawlen filius Radozlai de generatione inferior Jamnicha nuncupata pro se et pro tota generatione ipsorum, confessi sunt in hunc modum, quod cum ipsi presidii seu tuitionis solatio propter paucitatem ipsorum incumbente necessitate temporali indigerent, prefatum comitem Radozlaum et eiusdem successores receperunt et assumpserunt de communi consensu et pari volumptate in protectores et defensores suos speciales, conferentes, tradentes et assignan­tesque eidem comiti Radozlao et suis heredibus, heredumque suorum successoribus pretextu tuitionis huiusmodi quandam portionem possessionum suarum hereditariarum inter ipsos habitam et existentem videlicet tertiam partém totius genera­tionis eorum inferior Jamnicha antefate cum omnibus appen­diciis et utilitatibus, proventibus et fructibus suis universis contulisse eidem comiti Radozlao et heredibus suis irrevoca­biliter iure perpetuo pacifice et quiete possidendam, tenendam pariter et habendam, hoc tamen interiecto, quod sepe dictus comes Radozlaus assumpsit in omni necessitate eorum a cunctis indebite eos molestare volentibus fideliter uti protector defendere, protegere et pro posse tueri, nichilominus illesa imo et conservata Herga et proximorum suorum nobilitatis liber­tate. Ut igitur huiusmodi ordinationi seu donationi*) robur obtineat perpetue firmitatis et processu temporum nequiat ¥) Helyesen ordinatio seu donatto lenne.

Next

/
Thumbnails
Contents