Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

tradentes corpora eorum satane in interitum carnis, ut spiri­tus eorum in die domini salvi fiant. Et hec omnia data, acta, recitata sunt anno, die et loco supratactis, presentibus venerabilibus patribus domino Timo­theo episcopo Zagrabiensi, domino Petro episcopo Transsil­vano, fratre Petro prioré provinciali ordinis fratrum predi­catorum per Ungariam, fratre Marcello prioré Ouinqueeccle­siensi, domino Micaele preposito Zagrabiensi, magistro Regulo cantore ecclesie Transsilvane et alias quampluribus ad hoc specialiter vocatis et rogatis. Eredetije hártyán, a gr. Frangipani cs. friauli lltárában, tí. XVII. 1279. A zágrábi káptalan előtt a Rathey nemzetségbeli Isan liai Kicsában levő földjüket kilencz és fél márkáért Máté topliczai apátnak örökbe vallják : egyúttal a káptalan annak határát is leírja. (C)apitulum ecclesie Zagrabiensis presentium inspecturis universis in dei timore et reverentia constitutis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod fratre Iohanne prioré de Thoplica pro venerabili viro fratre Matheo, abbate de eadem Thoplyca et conventu eiusdem monasterii a parte una et Radyzlao, Jescen, Gordomerl,Senko filiis Isani de genere Rathey ab altéra coram nobis personaliter constitutis, idem Radyzlaus et fratres sui prenotati dixerunt et confessi sunt, se terram ipsorum hereditariam, vicinam terre eiusdem domini abbatis, Chemer­nicha vocatam, in Kycha sitam et existentem cum omnibus utilitatibus, usu fructibus et pertinentiis ipsius terre universis vendidisse et tradidisse eidem domino abbati et per eum suis successoribus, eidemque monasterio de Thoplyca iure per­petuo et irrevocabiliter possidendam et habendam pro viginti novem marcis et dimidia denariorum banalium, quarum sin­gule quinque pense marcam tunc temporis faciebant, quas confessiTsunt ab eodem domino'abbate habuisse, numerasse

Next

/
Thumbnails
Contents