Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

XVI. Buda, 1279. jul. 1. Lodomér váradi püspök a Timotheus zágrábi püspök által reá ruházott hatalomnál fogva, a Joachim bán megöletése miatt torzsalkodó Miklós tótországi bánt, továbbá István bánt és ezek nemzetségét egyházi átokkal fenyegeti, ha a köztök szerzett békességet megszegni merészelnék. In nomine domini amen. Nos Lodomerius miseratione divina episcopus Wara­diensis memorie commendantes significamus universis quibus expedit presentium per tenorem, quod cum super inimicitiis et hostilitatibus ac iniuriis universis, que inter magnificos viros videlicet Nicolaum banum totius Sclavonie, Stephanum comitem Musuniensem et magistrum Paulum fratres eius­dem, filios Stephani bani ac totam societatem et generatio­nem eorundem ex una parte, Stephanum banum et comi­tem Radizlaum filios comitis Stephani, Nicolaum et Stepha­num filios comitis Babonyg, Farcasium et Wlchetam filios Jelenk ac totam societatem et generationem eorundem ex altéra super morte Iohachini bani felicis recordationis in area et communi congressu belli per eundem Stephanum banum et suos socios interhempti orte et suscitate extiterant, et quamquam super his tractatus pacis diutius inter partes fuisset protelatus, tandem venerabili patre Thimoteo dei gra­tia episcopo Zagrabiensi, nobili viro Matheo comite palatino, fratre Matheo abbate Toplicensi ordinis Cystersiensis, fratre Gerardo magistro domus militie templi per Ungariam et Sclavoniam et fratre Ugone preceptore de Pukur vice et nomine magistri domus hospitalis mediantibus tanquam arbi­tris et amicabilibus compositoribus partes ad pacis et ordina­tionis unionem devenerunt. Cuius quidem • ordinationis series, articuli et capitula in aliis literis super predicta ordinatione habitis, concessis et confectis plenius continentur et predicte partes pari, communi et ultronea voluntate, prestito iuramento tactis lignis vivifice crucis, ipsam ordinationem promiserunt attendere et inviolabiliter observare. Intervenit etiam, quod

Next

/
Thumbnails
Contents