Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
ex eisdem crudeliter interemit; demum cum postmodum inter nos et regem boemorum treuge et concordie fuissent ordinate, idem rex boemorum predictum comitem Nicolaum pro eo, quia nobis servitium impendit incessanter et fidelitatem tenuit et servavit, suis castris et bonis ac possessionibus spoliavit universis, que et quas iure hereditario in Styria possidebat, eundem de Styria penitus excludendo. Nos igitur attendentes fidelitates et servitia, que idem comes Nicolaus maiestati nostre diversis temporibus exhibuit indefesse adeo nostre celsitudini adherendo, ut proscriptionem bonorum, ablationem possessionum omnium pateretur, in recompensationem sui fidelissimi famulatus, licet propter amissionem bonorum suorum maiori foret recompensationis amplitudine refovendus, in signum tamen gratie speciális, qua eum munificentius prosequi volumus in futurum, de benignitate regia villám Zamobur vocatam, in Sclavonia existentem cum tributo, utilitatibus et pertinentiis suis universis eidem comiti Nicolao et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, contulimus et donavimus iure perpetuo et inrevocabiliter possidendam et eandem sibi per Iwachinum banutn totius Sclavonie, dilectum et fidelem nostrum fecimus assignari sub metis veteribus et antiquis. Ut igitur hec nostra donatio seu collatio robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus literas sigilli nostri duplicis munimine roborando. Dátum per manus magistri Benedicti Orodiensis ecclesie prepositi, aule nostre vice cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini 1272. Millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, regni autem nostri anno tertio, venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi eiusdemque loci comite perpetuo, Stephano Colochensi aule nostre cancellario et Iohanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi comite Musuniensi, Brictio Chenadiensi, Philippo Waciensi domine regine cancellario, Paulo Wesprimiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionysio Iauriensi et Petro Transsilvano episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus, Moys palatino comite Supruniensi, iudice cumanorum, Nicolao iudice curie nostre comite Symigiensi, Egidio magistro tavarnicorum comite Posoniensi, Iwachino bano totius Sclavonie, Matheo voyavoda