Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

quorumlibet personis donationem merentium observandum hoc existat, favorabilius tamen in his est servanda liberali­tas, qui bonorum actuum proficiunt incrementis. Hac igitur consideratione inducti presentibus ac posteris notum esse volumus, quod dilecti ac íideles nostri Bobonig et Stephanus fráter ipsius comites, filii Stephani de Goricha privilégium inclyte recordationis Emerici regis, antecessoris nostri aurea bulla sua roboratum nobis obtulerunt petentes illud auctori­tate nostra confirmari; quod nos perlegi facientes coram nobis invenimus in ipsius serie quandam terram, que Vodichen nuncupatur, que primo possessore suo sine herede defuncto ad manus regales secundum approbatam regni nostri con­suetudinem fuerat devoluta, memorato Stephano patri pre­dictorum per illustrem regem Belam clare memorie, pre­dicti regis Emerici genitorem ob laudabile servitium, quod idem Stephanus contra quendam potentem de Theotonia, nomine Albrihum de Micho confinia ducatus Sclavonie sepius invadentem dimicando viriliter exercuit ipsum potentialiter superando suosque usque ad ultimum eorum exterminium prosternendo, non utique absque magna sui sanguinis effusi­one ac suorum consanguineorum quamplurium et militum occisione, prout in dicto privilegio plenius continetur, fore collatam, quamquam dictus rex Bela donationem suam morte preventus suo nequierit privilegio communire, nos igitur memoratum privilégium diligentius investigari facientes, cum illud omni falsitatis vitio carere reperissemus et causam dona­tionis iustam imo iustissimam videremus, maximé cum pre­nominati Bobonig et Stephanus tantam gratie nostre pleni­tudinem ob insignia fidelitatis sue merita, quibus coram oculis nostre maiestatis multipliciter effulgebant, obtinuissent, ut terram predictam de novo sibi conferri, si collatam non haberent et plura donativa 'mererentur, de baronum nostrorum consi­lio approbatum reddidimus et acceptum, volentes tam ipsos, quam totam ipsorum posteritatem dicta donatione nostrorum antecessorum perpetuo gratulari. Ut autem tam collatio pre­dicta, quam privilégium prenarratum robur perpetue firmita­tis obtineat nec possint inposterum aliquatenus vacillare, nostro ea privilegio karactere auree bulle nostre communito

Next

/
Thumbnails
Contents