Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

mium dignitati debetur, ut tanto eorum donativa firmiora persistant, quanto ipsi ceteros dignitate precellunt, et quamquam in quorumlibet personis donationem merentium observandum hoc existat, favorabilius tamen in his est servanda liberalitas, qui bonorum actuum proficiunt incrementis. Hac igitur con­sideratione inducti presentibus et posteris notum esse volu­mus, quod nos servitia laudabilia, que nobis dilecti et fideles nostri Bobonigh et Stephanus comites de Wodycha, filii comi­tis Stephani de Goricha in diversis expeditionibus regni nostri exhibere studuerunt et cotidie non desistunt exponendo se et sua multis periculis et fortune casibus incessanter, solita benignitate pensantes et specialiter fidele servitium comitis Stephani de Goricha, patris eorundem Bobonigh et Stephani comitum de Wodycha, quod idem Stephanus de Goricha contra quendam potentem de Theotonia, nomine comitem Albrihum de Myho confinia ducatus Sclavonie sepius inva­dentem dimicando viriliter exercuit ipsum potentialiter supe­rando suosque ad ultimum eorum exterminium prosternendo, non utique absque magna sanguinis effusione et suorum consanguineorum quamplurium et militum occisione, prout in privilegiis regis Hemerici, antecessoris nostri clare memorie plenius continetur, in memóriám revocantes hanc gratiam nostram specialem de regia liberalitate memoratis Bobonigh et Stephano comitibus de Wodycha et eorum heredibus, heredumque successoribus cum consilio baronum nostrorum duximus largiendam, ut eosdem nullus banus iudicare debeat vei possit, eximentes eos perpetuo a iudicio et iurisdictione banatus; collectam etiam marturinarum in eorum possessio­nibus hereditariis nullus officialis ducis totius Sclavonie nec banus pro tempore positus sive constitutus ullo unquam tempore dicare vei exigere possit; nec hoc pretermittimus, imo ex regali benignitate ipsis concedimus, ut nullus banus descendere vei congregationem generalem facere possit vei debeat in eorum possessionibus hereditariis; si vero aliqui malefactores, fures vei latrones in eorum possessionibus deprehensi fuerint, eosdem iudicare et punire pena et satis­factione, condigna auctoritate regia sepe dicti Bobonigh et Stephanus comites de Wodycha et eorum heredes, heredum-

Next

/
Thumbnails
Contents