Kubínyi Ferencz: Oklevelek hontvármegyei magán-levéltárakból. Első rész 1256–1399. Diplomatarium Hontense. Pars prima. (Budapest, 1888.)
pala, Slallo, Scentantollo, Isumbleser el villa Se\veret= ( uocatarum, super quibus" parles contendebant. pro bono pacis, íaliter dixerunt se concordasse, sicut eciam homo nosler Wytke decanus, quem de mandato regio, vnacum comite Michaele, filio laco, homine domini regis, ad reambulandum, circuiendum et ordinandum metas, terminos, fluuios et utililates predictarum terrarum, duxeramus transmittendum, ad nos rediens, recitauit illud idem, vt Petrus, Nicolaus et Wlk, Ders et Demetrius prenotati, metas, terminos, utililates terrarum Petri et Ders comitum, secundum quod aqua Seunche et lenpotoka diuidunt, ubi eosdem filios et nepotes iam didi comitis Lamperti, racione commetaneitatis contingunl, reliquissent Petro et Ders comitibus perpetuo possidendos, sicut predictarum terrarum et aquarum diuisio fűit facta tempore predecessorum suorum ab antiquo, ita videlicet, ut medietas aque Seunche et Tendynpotoka. cum utilitatibus suis, per Petrum et Ders comites, perpetuo possidentur iamnotatos sicut ydem fily et nepotes predicti comitis Lamperti, prevnissam ordinacionem inter ipsos factam fuisse, eciam coram nobis protestáli sunt uiuauoc.e. Similiter ciues de Bana et de Corpona metas, terminos, fluuios et utililates terrarum predictarum, reliquerunt Petro el Ders comitibus eo modo per ueteres metas, sicut eorum fuisse dinosscitur ab antiqo. Prima autem meta earundem terrarum, sicut eodem VVytka decano referente, quem ad hoc de precepto domini regis specialiter duxeramus transmittendum, intelleximus, incipit vbi Megepotoka cadit in aquam Seunche et per Seunchem uadit diu superius ad aquilonem, precellens villám Princh et villám Slallo, que uocatur Bacuus. Inde parum eundo, peruenit ad locum, vbi cadit Tendynpotoka in aquam Seunche et ibi est meta. Inde per eandem Iendynpotoka, deciinat ad occidentem et asscendit diu directe usque ad ecc^