Ifjabb Kubínyi Ferencz: Árpádkori oklevelek 1095–1301. Pest, 1867.
miti Iacobo filio Comitis Gregori de Pank, statueret si non fieret contradictum, Contradictores vero, si qui fierent, ad vestram preseneiam legitime citarentur, Nos itaque vestris preeeptis obedientes reuerenter vt tenemur, misimus vnum ex nobis, cum predicto Feliciano homine vestro, ad premissa mandata vestra exsequenda, qui demum ad nos reuersus cum eodem recitauit, quod predictus homo vester, ipso presente, conuocatis omnibus commetaneis et vicinis, predictam possessionem Bezeu, seu terram in predicto Comitatu de vng existentem, per ueteres metas reambulassent, et nullo contradictore existente Comiti Iacobo filio Gregori de Pank prenominati statuissent perpetuo possidendam . Metee vero et termini, quibus eadem possessio seu terra Bezew vocata, ab alys terris circumiacentibus, distinguitur, et separatur, hoc ordine procedunt, et distinguntur, quod prima meta incipit in quodam loco, vbi quidam fluuius Chaprad vocatus cadit in fluuium Zethna nominatum, et inde in eodem fluuium Chaprad vlterius currendo tendit superius versus orientem, et ulterius procedendo satis in bono spacio in eodem, exit ab ipso, et vlterius currit ad partém meridionalem de eodem, vbi sunt due mete terree, et abhinc vlterius discurrendo, magis ad plagam meridionalem, extendit se ad vnam planiciem ligheth vocatam, vbi ulterius currendo coniungitur cuidam fluuio Iezeneu nuncupato, vbi sunt due mete terree, et inde vlterius suum cursum faeiendo, reflectitur ad partém orientalem in eodem fluuio, et satis in bono spacio eundo . exit ab ( eodem, ad partém meridionalem, vbi sunt due mete terree . Deinde vlterius iter suum faeiendo et discurrendo, adhuc magis ad plagam meridionalem, per transit quandam siluam, de qua silua vlterius procedendo, per veniet et iungit vnum campum Nuesmezey nominatum, vbi sunt due mete terree, et inde vlterius cursum suum faeiendo reflectitur ad partém occidentalem, et discurrendo et transeundo vlterius, perueniet ad quendam mealum Riuuli Rakatias, qui cuniungit quendam Riuulum Zachka dictum, circa quem sunt due mete terree, et inde vlterius currendo in eodem Riuulo, extendit se ad partém meridionalem, et vlterius procedendo in eodem, dictus Riuulus Zachka, cadit