Ifjabb Kubínyi Ferencz: Árpádkori oklevelek 1095–1301. Pest, 1867.

161. A győri káptalan bizonyságlevele, mely szerint a Zurchuk-i ne­mesek bizonyos részbirtok helyére és határaira nézve egymás közt megegyeztek. 1288. Nos magister Caraehinus prepositus, et Capitulum Iauri­ensis ecclesie, Damus pro memória . quod Erd, Wynabur, Ilerrando, Sámsoné nobilibus de Zurchuk pro se, et pro vni­uersis cognatis eorum de linea generacionis sue ab una parte> Bench filio Peturne, de eadem, similiter pro se, et pro Pousa filio Chekez, cognato suo, exaltera coram nobis costitutis ; ydem Erd, Wynabur, Herrandus et Sámson, uice et nomine omnium cognatorum suorum prefatorum, confessi sunt. quod porcionem eorundem Bench et Pouse, in eadem terra Zurchuk, scilicet in ea parte que ad ipsos a Zuda Carachino, et cognatis eorum deuenit in communi diuisione, a porcionibus suis cum certis metis, separando eisdem Bench et Pouse propter bonum pacis, in uno ordine, a parte metarum terre Zuda Charachini et cog­natorum suorum pacifice possidendam reliquissent. Cuius quidem separate porcionis metas et circumstancias, tales esse dixerunt­quod in primis, ab oriente i n Ogogtelu k sunt tres mete, Inde uenit et intrat in magnam viam, in eadem plaga, ducentem in Bogdán, et transit domum dicti Bench et flectitur uersus aqui­lonem et uenit ad duas metas, iuxta eandem viam erectas , Eundo inde parumper reuertitur uersus orientem, ubi sunt due mete . Item inde uenit, ad aquilonem , uersus vruzy ubi sunt due mete . Inde uenit iterum ad orientem ad quandam siluam, Telukfeu uocatam, ad erbosam viam ubi sunt due mete . Inde transit illám siluam ad occidentem, et uenit iterum ad uiam protendentem de vruzy ubi sunt due mete . Inde in eadem plaga, super eandem viam sunt due mete . Inde ad aquilonem redeundo, in longitudine unius iugeris sunt due mete . Inde uadit ad occidentem uersus paludem Zyktou ubi sunt due mete. Abhinc flectitur iterum ad aquilonem, uersus terram Duba , et

Next

/
Thumbnails
Contents