Ifjabb Kubínyi Ferencz: Árpádkori oklevelek 1095–1301. Pest, 1867.
cium . quam futurorum noticiam , Harum serie uolumus peruenire . Quod consideratis fidclitatibus et meritorys ac multiplicibus seruicys Nicolai comitis de Golgouch , dilecti et fidelis nostri , que per omnia propter sui prolixitatem longum esset enarrare , per singula seriatim . quedam tamen in memóriám posterorum presentibus duximus annotanda . Primum cum Rex Boemie tempore nostre etatis puerilis Regnum nostrum deuastare non desinens , Castrum Iauriensem occupasset , et nos ad ipsum Castrum expugnari faciendum iuissemus , Sebastianus fráter dicti comitis Nicolai , in expugnacione ipsius Castri , extitit interemptus . comes uero Nicolaus uulnus validum subportando . Demum cum propter re(cre)endam uindictam , contra eundem Regem Boemie , cum nostro exercitu iuissemus , ubi Domino concedente sumus consecuti uictoriam laudabilem , cum idem Rex , per nostram extiterit miliciam interemptus , predictus comes Nicolaus , in ipso prelio uiriliter dimicans , per Lanceam in pede est transfossus , duos milites nichilominus teutonicos nobis duxit captiuatos . Ceterum cum quidam iníideles nostri , se ad Castrum Zelench recepissent , nobis ipsum Castrum facientibus expugnari , idem comes Nicolaus propter fidelitatem Corone Regie debitam , personam suam expugnacioni illius Castri , exponere non formidans , recepit uulnus letale in facie per balistam . adhec cum Cumani nostri iníidelitate ducti , iniqum contra personam nostram inyssent consilium , quasdam partes Regni nostri commissis incendys deuastando , nos propter contenendam infidelitatis ipsorum rabiem , cum nostro exercitu iuimus , in quo idem comes Nicolaus laudabilia seruiciorum exhibuit opera , in ipso prelio uiriliter dimicando , et quamquam per Huiusmodi seruiciorum suorum meritis , maiori remuneracione ex Regia munificencia , fuisset confouendus , in aliqualem tamen recompensacionem , quasdam tres terras Castri nostri Supruniensis , vnam uidelicet Osl vocatam populosam . et alias duas ultra Raba existentes , Scechun et Kecheneg nuncupatas , a iure et iurisdiccione ipsius Castri , de cetero exceptam , penitus et exemptam . prenotato comiti Nicolao ; et per eum Mychaeli , Benedicto ;