Ifjabb Kubínyi Ferencz: Árpádkori oklevelek 1095–1301. Pest, 1867.
115. Miklós soproni főispán bizony ságlevele, hogy Hetyei Kozma, Csépánfi Miklóssal és társaival kiegyezett. Babót, 1274—1275. Nos Nicolaus comes Supruniensis et Musuniensis damus pro memória, quod Cosmas de Heghe 7 ab una parte , et Nicolaus íilius Chepani , pro se Moysa Demetrio fratre suo (így) et pro magistro Fetro de Themerd . ab altéra coram nobis personaliter constituti. super morte vrbani de Heghe . per arbitrium proborum uirorum , taliter se dixerunt concordasse , ut idem Cosmas pro morte ipsius vrbani ; eisdem Nicolao Demetrio . Moysa et magistro Petro . assumpsisset se soluere uiginti quinque marcas in quatuor terminis infrascriptis . partim in estimacione condigna , partim vero in denarys pro tempore Iaurini currentibus , coram Capitulo Iauriensi . Primam solucionem scilicet quinque marcas , in die beate Margarete virginis ; persoluet . iudicium incursurus si diem obmiserit in soluendo . secundam vero scilicet similiter quinque marcas , in octauis sancti Regis , soluere tenetur*) penam . dupli incursurus si diem obmiserit , in soluendo . terciam autem solucionem scilicet similiter quinque marcas . in die sancti Martini persoluet **), iudicium incursurus si diem obmiserit , in soluendo . a residuo autem predictarum vigintiquinque marcarum idem Cosmas plenarie se expedire tenerebitur (így) in octauis Epiphanie domini . penam tocius homicidy incursurus si octauas ipsius Epiphanie . domini , obmiserit in soluendo . facta autem íinali solucione dictus Cosmas ; de uilla Heghe , tunc***) fundo curie sue , debet se transferre , adalium locum scilicet ad angulum eiusdem terre . Ileghe . incarcere eciam per quinquaginta dies . permansurus , intrando in die per Capitulum prenotatum assignato . post hec *) **) Eredetileg „teneretur" és „persolueret" volt írva, de az illető rövidítő vonások a szavak fölött ki lévén karczolva, ezen szavak „tenetur" és „persoluet"-nek olvasandók. ***) Kétséges.