Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)

rum licet maiores mererentur et perpendi debentur. quan­dam silvam fore inhabitabilem intra fluuios Chyzkow exis­tentem ab Arwa incipiendo usque caput eorumdem fluuio­rum dedimus et donauimus perpetuo possidendam, pariter et habendam. Ut autem hec donacio nostra semper firma perseuetur, presentes litteras nostri sigilli impressione du­ximus roboratas. Dátum secundo die festi beati Bartholo­mei Apostoli. Anno domiui Miiles 0 CCC° quinquagesimo octauo. (Bőrhártyán levő eredetije családi levéltárunkban 6. szám alatt.) 1. Revisnei Loudán fia: János, és Zaszkaliczi Péter árvái szolgabirák bizonyságlevele arról, hogy a Folgus fiának, Miklósnak fia: Tam ás, Revisnei Loudán fiát: Dienest, Klára asszonynak, a Bálint nejének hitbére és jegyajándékára nézve történt kielégittetés eránt megnyugtatta. 1382. Nos Johannes filius Laudani de Revisna, neonon Pet­rus de Zazcalica Judices Nobilium de Arwa memorie com­mendantes tenore presencium significamus, quibus expedit uniuersis. Quod super causa que inter Dyonisium filium Laudani de dicta Rewisna parte ab una, ex altéra vero parte inter Thomam filii Nicolai, filii Folgus super dote et rebus parafernalibus domine Clare consortis Valentini, filie vide­licet Nicolai prefati, filii Folgus diutius ventillata extitis­set, tandem arbitro et composicione amicabili nobilium vi­rorum, videlicet Johannis, filii Pauli de Istebne, Calimanis Litterati de Kwlbyn, Nicolai filii Martini de Eadem in talem pacis et concordie devenerunt unionem. Quod idem Dyonisius pro dicta dote et rebus parafernalibus prefate Clare et per eam dicto Thome, fratri ejusdem domine coram dictis compositoribus plenam impendisset satisfaccionem, racione autem satisfaccionis et solucionis dictarum rerum parafernalium prefatus Thomas vigore presencium coram

Next

/
Thumbnails
Contents