Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)

Fejérkovy István nyitrai püspöknek, mint ma­gyarországi királyi helytartónak beigtatási parancsa a szepesi káptalanhoz Valentich Jakab és több mások részére F. Rubinra nézve, melyben Revissnyei Ta­más és András királyi emberekül alkalmazhatóknak mondatnak. 1595. Stephanus Fejérkovy DEI et Apostolicae Sedis gra­tia Episcopus Ecclesiae Nitriensis, Locique ejusdem Co­mes perpetuus, nec non Sacratissimi Principis et Domini Domini Rudolphi Secundi. Dei gratia Electi Romanorum Imperatoris Semper Atigusti ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Regis, Archi-Ducis Austriae, Ducis Bur­gundiáé etc. Consiliarius et per Hungáriám Locumte­nens etc. Honorabilibus Capitulo Ecclesiae Scepusiensis salu­tem cum favore. Quum Nostum ad nonnulloruin Instantiam Supplicantium apud Nos propterea factam, tum vero at­tentis et consideratis íídelitate et fidelibus servitiis, No­bilium Jacobi filii condam Pauli Walentich, aliter Galko dicti, nec non Matthiae, Andreae, Benedicti et Floriaui Filiorum olim Georgii, filii videlicet praefati condaiu Pauli Walentich, quae ipsi Sacrae imprimis Regni Hungáriáé Coronae et deinde praefatae quoque Ipsi Sacratissimae Caesareae Regiaeque Majestati Domino nostro Clementis­simo pro locorum et temporum varietate, juxta possibi­litatis suae exigentiam fideliter exhibuisse et impendisse dicuntur, ac in posterum quoque sese exhibere et inipen­dere velle pollicerentur. Totales ipsorum portiones posses­sionarias in possessione F.-Kubin vocata, in Comitatu Ar­vensi existentes et habitas, in quarum quieto et pacifico Dominio iidem inajores et progenitores suos ab antiquo pacifice perstitisse, seque etiam de praesenti pacifice per­sistere, litterasque et litteralia instrumenta superinde sufficientia habuisse, sed ea majori ex parte, casu quodam

Next

/
Thumbnails
Contents