Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

remissionem (le tempore preterito usque ad diem illum, quo ipsa appolissa facta fűit. Et eidem regi Ilassie time scripsimus de dicta appolissa, quam invenimus in nostram cancellariam registratam. Et ipse postea nicliil nobis respondidit (sic), nisi nunc replicavit per suas literas prout super continetur. Quaprop­ter vestre regie maiestati supplicamus, quatenus dignemini de bac terra vestra et de nobis vestris fidelibus providere, quia eius potencie iníideli resistere non valemus. Lett. et, Comm. di Lev. 1359 —1380. f. 22. 19. 1861. máj. 12. Dalmát- és Horvátország bánjához levél Marino de Goce peres ügyében. Exemplum litere destinate bano de Zecb regnorum Dalmacie et Crohacie die XII. mensis Madii. Magnifice domine. Debita recomandacione premissa vestre magnitudini notuni facimus per presentes, quod die X. mensis buius recepimus vestras literas credenciales continen­tes, quod verbis pro parte vestra nobis prolatis per nobiles viros Jadratinos ser Georgiurn de Georgio, et ser Pbilippum Fran­cisci vestrum castellanum Dalmissii, debemus íidem plenariam adbibere. Et ipsi tanquam viri sapientes et discreti, ambascia­tam per vestram magnificenciam, prout ipsi dixerunt, eisdem commissam ordinate retulerunt. Videlicet super facto querele vobis facte per Marinum de Goce nostrum civem contra nos de litera domini nostri domini regis Hungarie, quam nobis ostendidit. Quapropter sic vestre magnitudini duximus respon­dendum, quod ex verbis pro parte vestra nobis explicatis clare et manifeste perpendimus, quod nonnullis nostris meritis sed sol­lumodo vestra bonitate nos semper dilexistis et diligitis. Et idcirco vobis tanquam nostro maiori, quantum possumus et tenemur, refferimus gracias infinitas. Super facto vero proces­sus facti per nos contra dictum Marinum de Goce, occasione illius litere nobis ostense, sic vobis respondemus, quod domino nostro naturali domino regi Hungarie super boc scripsimus per unum nostrum cancellarium omnia ordinate et cum veritate,

Next

/
Thumbnails
Contents