Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

nostrum preconem in locis solitis fecimus proclamari, ut infra certum terminum iam elapsum coram nobis in maiori consilio debuisset legitime comparere ad faciendam suam responsionem sive excusacionem in premissis. Qui Marinus infra dictum ter­minum non curavit aliqualiter comparere. Et quia contra ipsum non presumimus procedere, nisi a vestra maiestate de pre­missis certitudinem babemus, idcirco vestre maiestati bumili­ter suplicamus, quatenus de premissis nos certos dignemini reddere per vestras litteras responsivas. Raguzai levéltár. Lett. et Comm. di Lev. 1359 — 1380. fol. 21. Reverendissimoin Christo patri et domino domino Nicolao, dei gracia arcbiepiscopo Strigoniensi, universitas bominum civitatis Ragusii cum recomendacione, salutem et quidquid pos­sunt servicii vei honoris. Quoniam de vestra paternitate coníi­dimus, quod non nostris meritis, sed vestra benignitate largiflua prompta semper reddere ad conservacionem civitatis Ragusii pariter et honorem, et nunc ad serenissimum dominum nostrum dominum regem Hungarie pro quodam casu, qui nobis enier­sit noviter, nostrum cancellarium latorem presencium probabi­liter destinamus, idcirco paternitati vestre bumiliter supplica­mus, quatenus dictam civitatem Ragusii more solito recomen­datam habentes, erga expedicionem nostri cancellarii apud dic­tum dominum nostrum regem ad habendam respoasiouem super dicto casu, dignemini si placeat viriliter laborare. Et similes littere facte fuerunt: Domino comiti palatino, Domino bano Leustasio et Domino Jacobo Saraceno. Raguzai levéltár. Lett. et Comm. di Lev. 1359 — 1380. f. 21. 14. 1360. máj. 8. A magyar király válasza a föntebbi 13. sz. levélre. Exemplum littere responsive domiui nostri domini regis ad literam super scriptam. Ludovicus dei gracia rex Hungarie etc. Fideles nostri 9*

Next

/
Thumbnails
Contents